Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1779 17ma Martÿ. Intra horam 2dam et 3iam Pomeridianam animam suam Creato­ri suo placidissime reddidit Spectabilis Dominus Consiliarius Petrus Latinovich, olim Inclyti Comitatus Bacsiensis Vicecomes, Benefactor noster singularis, qui duobus Annis ultimis podagra laborans, nec ambulare valens, ultimo /:quod sibi expetiit:/ ab A. R. P. Ladislao Spaics ex Ministro Provinciali omnibus Sacramen­tis provisus fuit. Reliquit pro fabrica Ecclesiae nostrae 50 aureos, totidem alteri Ecclesiae Parochiali, Consistorio vero Colocensi erga Sacra 1000 florenos legavit. Cum magno Populorum, nedum catholicorum, sed et Schismaticorum officiali­umque Comitatensium Comitatu die 19na circa horam lOmam Matutinam illatus est in Ecclesiam nostram ducente eum sub Mitra Reverendissimo domino Vicario Generali Antonio Gaslevich, qui pro ejus animae refrigerio in Ecclesia nostra illico requiem decantavit sub Infula, canentibus interim in choris nostris et terminato requiem ante Aram Crucis in firma terra /:ut vivens optavit:/ sub fornice sepelivit.243 lma Aprilis. Ardere coeperunt sepes Perillustris Domini Joannis Latinovich Defuncti Spectabilis Domini Petri Latinovich Filii; ignem autem conceperunt a carbonibus vivis vento abreptis, quos in curia vicina mulier cineribus immixtos prope sepes effudit. NB. Hisce diebus Reverendus Pater Gvardianus Martinus Makaj, et Reveren­dus Pater Bonaventura Basslich iteratus Definitor actualis Colocae constituti Suam Excellentiam Adamum Patacsich Archiepiscopum Colocensem personali­ter adierunt instantes pro necessariis pro cingendo horto gralis et virgultis, quibus ille libenter acceptis necessaria pro toto horto cingendo in suo sylva secari liberaliter induisit.244 20. Aprilis. Secundam ex Universa Disputationem habuit M. V. P. Procopius Komplekter, Defendentibus Religiosis Fratribus Georgio Vranyessevich, Eusta­­chio Peter et Cornelio Antal. Oppugnantibus vero Reverendissimo Domini Can-243 Der Altar „Heiliges Kreuz” ist im nördlichen Teil des Querschiffes der Kirche. Eine Marmorplatte schließt das Grab von Péter Latinovics ab. Ihre Inschrift lautet: Pjiae] Mjemoriae] Petri Latinovics de Borsod Aug[ ustae ] Mariae Theresiae. Qvum. Provinciae Bodrogh et Bács. Annos Plures. Ut Procomes Praeesset. A Conciliis Viri Moribus Antiquis. Prudentia. Gestis Fide Integra Diversis Muneribus Conscpicui. Et Coniugis Suae Annae. E Vetusta Baronum Bemakovics De Olovacz Stirpe. Prognotae. Matronae Pudicitia. Comitate. Reique Familiaris. A Coniuge Locupletatae. Cura Insigni. Parentibus Optimis. Desideratissimis. Quorum is. Anno Aetatjis] LXXVI. XIV. Kaljendis] Apr[ilis] MDCCLXXDC Haec. Actis LXIII. Annis. Kalendis Junii MDCCXCI. E Vivis Erepti Sunt Baiae. Filii Pientissimi. Ioannes. Regi Suo. Ad Supremum in Politicis Regni Senatum. A Consiliis. Josephus. Provinciae Huius luris Dicundi Adsessor. Ambo Latinovics De Borsod. Et Kattymár. Monumentum Isthoc Excita­verunt. M.D.CCC. VII. 244 Die Forste im Überschwemmungsgebiet der Donau waren von Bogyiszló bis Sze­retnie im Besitz des Erzbischofs. — Die Umzäunung des Gartens stand vermutlich mit dem Ausschneiden des zur neuen Straße nötigen Gebietes im Zusammenhang. Die Franziska­ner wollten die Grenze ihres Grundstückes eindeutig markieren. 105

Next

/
Thumbnails
Contents