Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1778 Insuper autem Civico Magistratui Pestiensi benigne jam injunximus, ut in ordine ad procurandum praedeductae resolutionis nomine effectum antelatae deputationi nomine omnem paritionem et pro se nata etiam assistendam tribuat. De effectu porro demissam informationem vestram Praestolaturae. In reliquo Caesarea nostra Regia Clementia vobis praesens et manemus. Datum in Archi Ducali Regia nostra Viennae die 26. Aprilis 776. NB. Hic ad memoriam posterorum adnecto litteras Comitis Emerici Teköli quibus Hungaros Omnes sub auspiciis Turearum adversus Imperatorem Austria­­cum arma capere jubet, quae hujus sunt Tenoris:219 Manifestum Comitis Teköli ex castris ejusdem ad Cassoviam. Illustrissimi, Reverendissimi etc. In moderna infelicitate fluctuans et pro dulci ab antiquis Praedecessoribus suis sangvineo sudere parta libertate exulans natio Hungarica posteaquam ob amorem Patriae arma caepisset, quae et quanta perpessa sit verborum propositionibus minime necessum est exagerare, testan­­tibus abunde ea omnia expugnatis fortaliciis nostris, desolatis, et solo equatis haeredibus nostrorumque charorum in acervos congestis, misere laniatis cada­veribus et ossium cumulis. Sed inimicus noster nec his contentus quandoque praetextu pacis tractatus, non nunquam vero sub velo et specie assignandorum nobis quarteriarum, nos satagens vita privare. Item a praepotente Turearum Gen­te eo sub colore /:quasi nationem nostram pristinae restituere vellet libertati:/ nos avellere et alienare solicito studio conabatur, ut hoc per acto medio procu­rata nobis Turearum inimicitia, et hostilitate omne humanum nobis subvertatur auxilium, taliterque rebus et animis nostris in desperationem perductis Patriam et libertates nostras pessumdet et aboleat, prouti ex factis Domini Generalis Strassoldo institutisque variis ad me vicibus diversis ejusdem ablegationibus id manifeste apparet.220 Quando quidem si prosperitatem nostram conditionaliter effectuare desiderasset inimicus noster potiorem gravaminum nostrorum par­tem complanandam /:super quibus totius Patriae nostrae tranquil[l]itas funda­retur:/ ad secuturam Regni non distulisset Diaetam, neque praeteritam Diaetam Soproniensem publicare dif[f]icultasset.221 Non volens igitur inimicus noster supra narrata in effectum deducere, contra nos intenta molimina idem inimicus 219An der Spitze seiner Erfolge gab Imre Tököly in seinem, am 26. Juli 1682 in Kassa (Kaschau) veröffentlichten Manifest dem Land die Gründe bekannt, warum er gegen Wien unter den Waffen steht und das ganze Land zu den Waffen ruft. Die Geschichtsforschung kannte bereits früher das hier abgeschriebene Manuskript. Pach, Zsigmond Pál — R. Várkonyi, Ágnes, 1985. IL 1251-1252. 220 ** Uber Strassoldos Tätigkeit in Ungarn siehe Révész, Imre, 1871.; Hóman, Bálint — Szekfű, Gyula, 1928. V. 357., 361., 387. 221 Auf dem Ständetag in Sopron v. 1681 bestätigte der König das Gesetz über die freie Ausübung der Religion v. 1608, was die Heimkehr der vertriebenen Prediger und Lehrer ermöglichte. Anstelle der enteigneten protestantischen Kirchen bestimmte er Stellen zum Bau neuer Kirchen. Kolosváry, Sándor — Óvári, Kelemen, 1897. 285-287.; Zsilinszky, Mihály, 1883.; Németh, Sámuel, 1914.; Németh, Sámuel, 1943. 96

Next

/
Thumbnails
Contents