Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1778 ubi mecum unanimi consensu res apud Portam Othomanicam fluere permittere debuisset, citra scitum meum institutam in Turdam legationem clandestine omnes eo convertit conatus ut praepotentem Turcicam Gentem aere suo donariisque maximis /:nos Labyrintho involvere cupiens:/ a manutentione nostra seu assistentia eandem retrahere procuret, quatenus scilicet per hoc lucrata pro se quiete, nationem nostram avitis suis libertatibus privet. Intuitu quod ex amore Patriae, vique officii mei decuit me expercisci, videndo nationis meae omni consolatione destitutae caelum terramque amaritudine implentis in imos desperationis terminos devolutionem.222 Dignum proinde fuit penes forte Turearum auxilium arma sumere indubie speranti quaecunque demum via per hoc eventuram meliorem, et proximioris felicitatis sortem, sumpto eatenus ab aliis nationibus saepinde practicato exemplo, quae in similibus ad exteros confugientes felicem consecutum sunt finem etc. Quandoquidem vero jam cum potenti Budensi Vezirio existentes adjutrices turmae, jam etiam motae horatim mecum conjungentur et in extradatis ante affidatoriis litteris meis clare appositum esset, mature mihi adhaesuros omni damno et impedimento liberos futuros.223 Pro manifestis e contra inimicis agnitum iri eos omnes tam in Personis, quam in bonis eorundem, qui ab hoc retractaturi sese sunt. Volui itaque praesentibus ex speciali potentis Budensis Vezirÿ mandato iisdem notificare, simulque Christiana obligatione easdem Dominationes Vestras serio admonere /:neutralitatis tempore jam sublato:/ quatenus omnes status et ordines pro Patria sua, libertateque arma capessendo ad diem 5tum Augusti banderiati cum suis banderiis reliqui vero sub amissione capitum, et bonorum cum Comitatibus ubicunque adere ad castra mea se conferant. Miseram vero plebem in quovis Comitatu ad munita oppida, aut castella constringendo ita, ut ego mature requisitus etiam per Turcicae nationis salvas Gvardias de securitate talis medii compendioso modo providere valeam. Alias qui personaliter non insurgent cum his hostiliter procedi bona vero eorundem in exemplum aliorum incinerari curabo, imo iidem in futurum e Regno cum haeredibus suis eliminabuntur. Insuper si praepotentes Turcicae Gentes eorundem territoria devastaverint, et fer222 Der Pascha von Buda (Ofen), Ibrahim, ernannte im September 1682 auf Grund einer Atname (Vertragsbrief) Imre Thököly zum König von Ungarn und überreichte ihm die von Mehmed IV. geschickten Insignien. Thököly nimmt sie nicht an und betrachtet sich nur als Fürsten von Oberungam. Bis heute die beste Biographie über ihn; Angyal, Dávid, 1883.; Angyal, Dávid, 1907. - Zur allgemeinen katholischen Stimmung siehe Friedrich, Endre, 1934. — Über die Schwankungen in den türkischen Kontakten siehe Thaly, Kálmán, 1872.; Dávid, Manó, 1906.; Kanyaró, Ferenc, 1907 ; Angyal, Dávid, 1908. 223 lm April 1682 besuchte Thököly den Pascha Ibrahim in Buda, der vom Sultan zum Führer des Feldzugs ernannt wurde. Nach zweiwöchiger Belagerung ergibt sich die Burg Fülek am 16. September Thököly. Pascha Ibrahim, der die Bestürmung der Festung veranlaßte, überreichte Thököly am 16. September in der belagerten Burg die Atname des Sultans, in der er Thököly zum König von Ungarn ernannte. — Über die Belagerung der Festung Fülek siehe Révész, Kálmán, 1904. — Über die Ausgrabung der Burg siehe Kalmár, János, 1959. 97