Levéltári Szemle, 52. (2002)
Levéltári Szemle, 52. (2002) 1. szám - DOKUMENTUM - Molnár Antal: A váradi püspökség a 17. században a püspöki processzusok tanúvallomásainak tükrében / 23–40. o.
Ad 3. Archiepiscopo Strigoniensi est suffraganea ecclesia Varadinensis, quod est notorium. 79 Ad 4. Omnia contenta in interrogatorio fuerunt, sed ad praesens de illis nihil est, scio ut supra. Ad 5. Exercetur ibi cura animarum per missionarios venientes apud aliquem catholicum in eius domo, et baptizantur catholici more communi, scio ut supra. Ad 6. Nihil nunc est de contentis in hoc interrogatorio, scio ut supra. Ad 7. Ubi erat ecclesia et nunc palatium, est aliquis locus, in quo per traditionem habetur, quod sit caput Sancti Ladislai regis Hungáriáé, qui illum episcopatum fundavit, sed quando faber murarius volebat [fol. 617r.] percutere locum illum, exivit lux, quae illum in terram proiecit, ideoque nullus alius postea tentavit sepulcrum illud tangere, imo dicunt, quod propterea princeps Transilvanus amiserit illám civitatem et fortalitium, audivi communiter. Ad 8. Non est habitatio episcopalis ibi, sed episcopi Varadinenses solent a multis annis habitare in Scepusio, ubi sünt semper praepositi, et tanquam tales habent propriam et honestam habitationem propinquam ecclesiae magnae Sancti Martini, ubi est etiam capitulum Sceputense [!], 80 nec iis necessaria est aliqua reparatio, scio ex causis supradictis. Ad 9. Antiquitus episcopi Varadinenses percipiebant viginti vei triginta millia florenorum, nunc autem vix mille circiter, qui solvuntur ab aliquibus pagis Turcae tributariis, nec est aliqua pensio sive onus super huiusmodi redditibus, scio ut supra. Ad 10. Nihil est in illa civitate de contentis in hoc interrogatorio, scio ut supra. Ad 11. Diaecesis Varadinensis se extendit in longitudine viginti circiter milliaribus et in latitudine circiter decem hungaricis. In qua sünt civitas Varadinensis, Somniensis, 81 Crasnaniensis, 82 Jenuiensis 83 et Byariensis, 84 Desnoiensis, 85 Pappemesuiensis 86 . Ad 12. Non est aliquod seminarium, sed Scepusienses aliqui alumni habent lóca Ín Pazmaniano collegio Viennae, et deinde mittuntur parochi in diaecesim Varadiensem, scio ut supra. Ad 13. Vacat ecclesia Varadinensis, quia dominus Barzonii, 87 qui est episcopus Varadinensis transfertur ad ecclesiam Agriensem, prout est notorium. Quibus omnibus habitis fűit dimissus testis et ei impositum, ut se subscriberet, prout fecit. Ego Páter Matthias Sambar deposui ut supra manu propria. 88 ASV Arch. Concist., Processus Consist. vol. 77. fol. 6l6v—617r. n A váradi püspökség nem az esztergomi, hanem a kalocsai érsekség szuffraganeusa volt. 80 A 17. századi váradi püspökök közül Hosszútóthy László, Pálfalvay János, Bársony György és Luzénszky Joakim viselték a szepesi préposti méltóságot. *' Somlyó s2 Kraszna xí Borosjenö 84 Bihar" 85 Dézna sí ' Papmező 1(7 Bársony György váradi püspök (1663-1675) as Az aláírás nem autográf. 40