Levéltári Szemle, 52. (2002)
Levéltári Szemle, 52. (2002) 1. szám - DOKUMENTUM - Molnár Antal: A váradi püspökség a 17. században a püspöki processzusok tanúvallomásainak tükrében / 23–40. o.
Ad 3 m respondit. Audivi dictam Ecclesiam fuisse suffraganeam metropolitanae ecclesiae Collocensi. Ad 4 m respondit. Nihil horum, quae in interrogatorio continentur, sunt ad praesens, sed bassa turcicus omnia occupat. Ad 5 m respondit ut ad proximum. Ad 6 m respondit nihil adesse ut supra. Ad 7 m respondit. Erant multa corpora ac reliquiae sanctorum occulte asservata ab haereticis, et quia, ut dicebatur, asservabantur sub uno mausolaeo, [fol. 515v.] Turcae credentes adesse ibi thesaurum, totam aream dicti loci foderunt, ut audivi a multis, qui ibi fuerunt, sed neque reliquias, neque thesaurum invenerunt. Ad 8 m respondit. Omnia Turca habet cum domo et arce episcopali, quod est notorium. Ad 9 m respondit. Fructus dicti episcopatus ad praesens paucissimi sunt, vix ad ducentos florenos harum partium ascendentes, ut audivi a multis, et est notorium, quia neque civitatem, neque diaecesim habet, nisi modo aliquas parochias, ex quibus a duobus annis circiter fuerunt eiecti praedicantes a celsissima domina principissa Ragozziana ultimo ad fidem conversa mea domina, per quam parochi cum exercitio catholico introducti fuerunt. Ad X m respondit non adesse aliqua ex iis, quae in interrogatorio continentur, propter causam ut supra. Ad XI m respondit. Vere est amplissima diaecesis continens plurima loca, quae omnia sunt haereticorum, exceptis paucis oppidis et locis, ut supra dixi, ad dictam dominam principissam spectantibus noviter ad fidem conversis, et mihi constat, quia fui ibi, et sum de his informatus, uti minister dictae dominae principissae. Ad XIl m respondit. Scio nullum adesse seminarium in civitate, licet in diaecesi in aliquibus locis supradictis sunt scholae catholicae, et in uno loco iam est residentia Jesuitarum. Ad XIII 111 respondit. Ecclesia Varadiensis vacat per mortem quondam Sigismundi Zongor, qui ante sex annos mortuus est Posonii, ubi erat praepositus collegiatae Ecclesiae Sancti Martini, ubi sepultus est, quod est notorium, et ego tunc temporis eram Tyrnaviae, ubi communiter venerunt nova de eius morte. Quibus habitis fuit dimissus, et imposito silentio fuit ei iniunctum, ut se subscriberet prout se subscripsit, ut infra. Ego Stephanus Nagymihaly ut supra deposui cum juramento. 75 ASV Arch. Concist., Processus Consist. vol. 63. fol. 515rv. 6. Sambar Matyas vallomasa a varadi piispoksegrol Becs, 1677. augusztus 9. Ad primum respondit. Civitas Varadinensis, ubi deberet esse residentia episcopalis, est in comitatu Biariensi, 76 in planitie, est magna et alluitur a flumine Crisio, 77 et ultra arcem fortissimam habet mille circiter domos, sunt ibi centum vel bis centum catholici, reliqui vero calviniani partim, partim Turcae, ac partim scismatici Russiani 78 quasi Dalmatae. In temporalibus omnes subiacent Turcae. Scio ista, quia mansi per novem annos in parte vicina Transilvaniae, ubi habui continuas informationes tanquam superior omnium missionum Transilvaniae. Ad 2. Non est aliqua ecclesia cathedralis, quia a Bethlem Gabor versa fuit in palatium, et erat sub invocatione Beatissimae Mariae Virginis. Scio ex certis relationibus ut supra. "' Az alairas nem autograf. '' Bihar varmegye 7 Koros folyo 8 A tanu feltehetoleg racokat (Rasciani) mondott. 39