Levéltári Szemle, 52. (2002)
Levéltári Szemle, 52. (2002) 1. szám - DOKUMENTUM - Molnár Antal: A váradi püspökség a 17. században a püspöki processzusok tanúvallomásainak tükrében / 23–40. o.
veneratione. sed servili timore, sed modo licet Turcae diligenter quaesiverint ad opprobrium, illas tamen non invenerunt, quod scio ab aliquibus, qui inde venerunt. Ad 8 m respondit. Domus pro episcopi habitatione est occupata a 1 urcis, sicuti prius erat ab haereticis. Scio, quia prius videram, et iam est notorium. [fol. 513v.] Ad 9 m respondit. Verus valor mensae episcopalis ante occupationem turcicam erat ad circa trecentos florenos harum partium, modo non pertingunt ad centum quinquaginta, scio propter residentiam, quam habui prope illám civitatem, et egomet exegi pro dominó episcopo illos paucos redditus, qui nulla pensione sünt onerati. Ad X m respondit nihil adesse de iis in interrogatorio contentis. Ad XI m respondit. Est ampiissima diaecesis continens ultra tria millia locorum, quae omnia sünt in manibus haereticorum vei Turcarum, praeter Zachmar, 65 Callo, 66 Karol. 67 Ecziet, 68 Zeghelid, 69 Schomblo 70 et Adorian 71 et Kisvarda, 72 et circiter 15 alia lóca, in quibus introducta est fides catholica per Dei gratiam ante trés annos me etiam cooperante post conversionem dominae principissae viduae et domini principis filii de Ragozzi, 73 et fuerunt exclusi et eiecti praedicantes, et de facto fratres duo nostri exercent curam animarum in circuitu dictorum locorum, cum conversione multorum haereticorum. Ad XII. respondit non adesse propter causam ut supra. Ad XIII. respondit. Ecclesia Varadiensis vacat a sexannio et ultra per obitum quondam Sigismundi Zongor, qui obiit Posonii me praesente, et fűit sepultus in ecclesia collegiata Sancti Martini Posonii, et ego vidi, et licet a Sua Maiestate nominatus fuerit ad dictum episcopatum dominus Joannes Palfalvay, tamen obiit ante annum confírmatione apostolica non obtenta. [Bársony György személyéről szóló vallomás szövege.] [514v.] Quibus habitís fűit dimissus, et imposito silentio fűit üli iniunctum [5J5r.] ut se subscriberet, prout se subscripsit, ut infra. Ego Fr. Joannes Vanovizzy Ordinis Sancti Pauli Primi Eremitae ut supra deposui cum juramento. 74 ASV Arch. Concist., Processus Consist. vol. 63. fol. 512v-513v. 5. Nagymihályi István vallomása a váradi püspökségről Bécs, 1664. szeptember 11. Ad primum respondit. Civitas Varadiensis, quae a trtbus annis occupata est tyrannice a Turcis, est sita in regno Hungáriáé prope Transylvaniam, et est insigne fortalitium, quod prius spectabat ad episcopum eiusdem civitatis, postea occupatum fuita principe Transylvaniae, et ultimo a Turcis, quibus ad praesens subiacet, conflatur circiter mille domibus. Inhabitantes erant omnes haeretici, modo omnes Turcae, non enim datur accessus alicui christiano non tributario, scio, quia ante occupationem praedictam turcicam ego fui pluries in dicta civitate, et post occupationem fui prope illám. Ad 2 m respondit. Erat ecclesia sub invocatione Beatae Mariae Virginis, sed ab haereticis prius, et modo, quod est peius, a Turcis devastata. Scio ut supra. 65 Szatmár 66 Nagykálló 67 Nagykároly 68 Ecsed 69 Székelyhíd 7,1 Somlyó 71 Adorján 72 Kisvarda 73 Báthori Zsófia és Rákóczi Ferenc 1661-ben katolizáltak. 74 Az aláírás nem autográf. 38