Levéltári Közlemények, 92. (2021)

Magyarországi főegyházmegyei méltóságok - Kovács Viktória: „Miként életemben kedvelt, úgy holtomban is méltóztasson támogatni”. Szegedi Lukács zágrábi püspök végrendelete 1510-ből

Magyarországi főegyházmegyei méltóságok sunt, executores mei distribuant partim Balthasari sponso dicte puelle Katherine et germanis suis, que scilicet ipsis magis convenire videbuntur, partim vero servito­­ribus meis, quos viderint magis mereri. Item, quia hora mortis incerta est, redditus quoque mei peccuniarii, qui futuri sunt, incerti existunt, de qualitate enim temporis augeri aut minui possunt, et ideo nichil [Hr] certi de illis ad presens dici potest, quicquid ergo de redditibus huius­­modi peccuniariis ad diem usque mortis mee provenire contigerit, lego et commit­to, ut executores mei conscienciose ad fabricam ecclesie mee Zagrabiensis aliasque eius necessitates, cuius alioquin bona existunt in manus dominorum et capituli prefate ecclesie mee Zagrabiensis, per eosdem fideliter et conscienciose exponen­das dare et assignare debeant et teneantur. Item executores meos constituo egregios Balthasarem de Bathyan et Bernhardum de Thurocz familiarem meum ac venerabiles dominos Albertum prepositum ma­iorem et Andreám doctorem prepositum de Bcyenyko ac Michaelem custodem canonicos ecclesie mee Zagrabiensis. Sicut variantur condiciones temporum, ita et voluntates hominum mutari pos­sunt, si igitur successu temporum in hoc nostro testamento aliquid inmutare vel eciam addere voluerimus, nichilominus reliqua pars testamenti in suo vigore sem ­per salva maneat. Item si tempore mortis mee aliqui ex meis executoribus absentes fuerint aut, quod deus avertat, aliquis eorum morte preventus fuerit, nichilominus executores pre ­sentes non obstante aliorum absencia possint et habeant auctoritatem hoc meum testamentum efficaciter et plenarie exequi. [llv] Item tutorem testamenti mei constituo reverendissimum dominum Thomam sancte Romane ecclesie cardinalem Strigoniensem et patriarcham Constantino­­politanum, dominum et benefactorem meum, cui supplico, ut sicut me viventem dilexit, ita eciam michi mortuo dignetur succurrere et in execucione testamenti mei singularis protector meus esse. Datum in arce mea Chasmensi in festo beati Gregorii pape. Anno domini millesimo quingentesimo decimo. Item pro uno lapide marmoreo rubeo fiendo de novo ad sepulturam meam lego florenos ducentos. 36

Next

/
Thumbnails
Contents