Levéltári Közlemények, 89. (2018)

Műhely - Kruppa Tamás: A pápai hadsereg felvonulása a magyarországi hadszíntérre 1595-ben. Egy kora újkori példa a szállítás nehézségeire

detineretur, nostri nautae statim et absque omni mora nobis Hallam remitteren­tur, nec ipsi eis ultra uterentur. Nautisque gravi sub paena mandare, ne diutius moram trahant. Et si contingat eos recta Viennam pergere, ne tamen nautae ibi detineantur, nec ulterius mittantur, multo minusque ut a Caesarea Vestra Maiestate delegatis ibi detineantur. Absentes enim nautae semper spatio dierum navem Vienna (citius autem adhuc Gremsio) Hallam reverti, et sic cum navis, denuo descendere possunt. Idem hoc per cursorem proprium humilime significa­re et ob mutationem rogare volui, si forte cursor Caesarea Vestrae Maiestatis inter­im non advenisset. Et quamvis omni in loco Bavariae et Saliburgae scriptis nautus quaesierimus, eosque ante triduum expectaverimus, tamen extra omnem nostram opinionem nullas adhuc advenit. Misimus nihilominis et nos Cremsium velocem unam et in omnem eventum Viennam, ut nautae facilius ad nos redire compellun­tur. Sed quoniam certi nihil inde sperare possumus, denuo, ut et in posterum, humilime Caesaream Vestram Maiestatem oro, dignetur huic mederi malo. Addo ut et Caesarea Vestra Maiestas notitiam aliquam huius rei habeat, quales et quot naves milite et equis onustae Halla solverint, quod pedite onustae 44, equis vero 34 bonis vero 4. Et sic in universum 86. Et statim secuti sunt 6335 pedites paucique equites, tenore adjacentis scripti, qui sub initium huius mensis Halla sunt expediti. Hinc Caesarea Vestra Maiestas coniicere clementissime poterit, debitae diligentiae nihil esse intermissum, nam omnes hae naves ab exteris ad nos transportatae sunt, cum in his partibus navium commertia minime vigeant, nec etiam haberi possint vel acquiri. Et reperiuntur adhuc naves, quibus equi 1000 et 6000 pedites conten­turi possent, in vi defectus nautarum obstaret. Reticendum etiamnon est, quod vice capitaneus Sforza,26 cum domino archiepiscopo Matheverio 27 operam suam strenue locarit, multumque sudarit, nec ullam oportunitatem neglexerit, quin et ipse oravit humillimam eique inclinationem, quam in expediendo hoc milite gerit, ut Caesarea Vestra Maiestas referemus. Quantum militis Hallae adhuc supersit, Caesaream Vestram Maiestatem celare noluimus. Heri enim domini Flaminii Delphini capitaneus aulae28 cum ducentis et quinquaginta aliquot equitibus, et quinque signis (quorum duo scilicet hastatorum, reliqua archibusiorum) Hallam est ingressus. Insignis miles, optimos habens equos. Iste miles cum signis aliorum tribus cras Deo favente naves conscendet. Hodie etiam 1600 peditum, triaque signa, quorum viribus nulli hactenus fuerunt pares, e Hallis in naves sunt locati. Crastina luce dominus generalis capitanei 15 muli, centumque e comitatu equi, ipseque generalis vigesimo septimo huius mensis die 3 qui est dominicus cum ducentis, plus minus praecipuis tamen, media ex parte hastatis, aliis vero archibu-A pápai hadsereg felvonulása a magyarországi hadszíntérre 1595-ben... 347 26Ascanio Sforza alkapitány. 27Nem világos, kire gondolnak. A területileg illetékes Wolf Dietrich von Raitenau (1587–1612) salz ­burgi érsek volt. 28Flaminio Delfino kapitány, a pápai lovasság egyik főtisztje.

Next

/
Thumbnails
Contents