Levéltári Közlemények, 89. (2018)
Műhely - Kruppa Tamás: A pápai hadsereg felvonulása a magyarországi hadszíntérre 1595-ben. Egy kora újkori példa a szállítás nehézségeire
non intermisimus ante dies decem, praesentem nostrum pabuli magistrum Casparum comitem mittere Salisburgam, Prunnoviam, imo Passavium23 usque pro acquirendis navigis. Sed res in incerto est exposita. Aquarum enim est inundatio, magna, ac propterea adverso flumine navigare est difficultas maxima. Praeterea possibile non est, citius quam intra 3 hebdomadas Prunovia Halam attingere, sicuti ex proxime emptis navigiis (quibus defectum utcunque resarcivimus) compertum habemus, nam maxima instante necessitate Halam pertigerunt, in itinere decem et sex dies persistentes quamvis in iis attrahendis plurimi equi laborarent. Praeterea Prunoviae nullas amplius, iis exceptis quas emimus, reperimus idoneas, quare expectandum nobis est, si forte supradictus pabuli magister in fluvio Halce aliquas acquireret, quae tamen secundo flumine Prunnoviam usque ducuntur et hinc ad nos pertrahuntur. Passavium majori adhuc intervallo a nobis distat, quare eo faciendam computationem e re esse non duximus. Quid? Quod, in Superiori Bavaria nihil tale quid reperire liceat, etsi quid adesset, illustrissimus princeps Vuielhelmus in Bavaria libentissime nobis impertiretur, necin ullo nobis deesset. Arbitramur nihilominus, ut supra judicavimus, quod si quidem Prunnaviae emptae naves iam Hallam appulerunt, miles, tam eques, quam pedes, qui in his partibus versatur, his poterit facile expediri. Nec quantum in nobis est putamus cavalariam aliam domini de Aldobrandino ducis generalis venturam adeo cito, saltem quod forte sub initium Augusti 3000 militum e Mediolanensi24 slado et aliquot venturieri (de quibus tamen nihil certi nobis constat) sint venturi, pro quibus erunt naves, quas pabuli magister in flumine Halce alibique cöemerit, (si tamen appulerint) usui. Sed clementissime imperator nova et valde onerosa oritur difficultas, quod videlicet nautas, maxime magistros navium, qui fluminis Oenis aliquam haberent experientiam habere non possimus. Et hic defectus inde oritur, quod cum nautae nostri Italico cum milite descenderunt, inferius detinentur, nec statim nobis remittuntur, vel saltem remitti nolunt, ut sequentibus navibus iterum usui esse possent. Impossibile enim est tantum nautarum in Tyroli et Bavaria reperiri numerum, qui sufficiat pro tota armada transportanda. Accedit, quod pauci sint probe experti et nautae probati. Aequum tamen esset, ita rem instituere, ut divina gratia affulgente omne periculum praecaveretur, milesque extreme perditioni haud exponeretur. Quare ut et huic malo remedium adhibeatur, nam postriduum defectum nautarum patiemur, modo(?) interim desiderati nautae (qui a primo adhuc trajecta absentes sunt) in has partes iterum redierint, extrema cogente necessitate humilime Vestram rogamus Caesaream Maiestatem dignetur absque mora, per proprium celerem cursorem Viennae, Cremsii 25 et aliis in locis clementissime ac severe praecipere, ut si forte miles Cremsi vel aliis in locis Műhely 346 23Salzburg, Brunau, Passau. 24Milánó. 25Krems an der Donau.