Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Forrásközlések - Kruppa Tamás: Thurzó Kristóf és az ellenreformáció. Egy lutheránus arisztokrata katolizálása, majd hitehagyása a 17. század elején

Kruppa Tamás: Thurzó Kristóf és az ellenreformáció coacti et animi fidelium suae maiestatis abalienati sunt, quo din hodiernum usque diem durat. Interim passus est justus et damnum irrecuperabile sua maiestas habuit. Nos enim suae maiestati ideo servivimus, proventus auximus et negocia Camerae in bonum ordinem redegimus, ut aliquam gratiam a sua maiestate fidelium servitiorum nostrorum haberemus, non quod deberemus privari ea libertate, qua nos, fratres et antecessores nostri libere usi sunt, et effusione sanguinis acquisiverunt. Non possumus non aegre ferre, quod nos solus tantae authoritatis vir, cujus fratres cum abalienatione omnium bonorum haereditariorum, Ferdinandum imperatorem pro rege in Hungáriám induxerunt, propter tam minimam rem debeamus apud principem ita deferri per homines maliciosos, cum non nunc incipiamus praetendere, sed usum antecessorum nostrorum continuemus. Alii vero infimae conditionis homines, qui penitus nullum jus praetendere possunt, nullo modo molestentur, qui multo plura acceperunt. Bornemizza enim ex ladula quam suae maiestati proposuit amissam esse, coram Camera ore proprio fassus est, se clam excepisse aureos 600 annulos praeciosos, cathenas aureas, alii vero de duobus millibus aureis dicunt. Provisore vero modernus praeposituram occupavit et possedit pro se et sociis suis8 antequam ad manus Camerae pervenit. Nempe cum vidua, cum Tomas(sic!)h Zekl To[ma?j Litterato de Jazzow cum Petro Bor, cum Valentino Baso et aliis quamplurimis, qui ut dicitur almaria effregerunt et argenteria exceperunt. Et quid illi una cum capitulo de aliis abstulerunt, merito rationes dare deberent. Accedit quod ab annis ad minus quatuor, domino episcopo nullas dedit rationes, unde non parva summa apud ipsum in restantiis haeret. Signaturam quoque capeciarum ex decimis perceptarum Camerae produxit, in quibus quarta pars non continetur, quod alii antea ex illis decimis ut fortior acceperunt. Et licet, allegare posset, hoc anno male provenisse, nos tamen etiam hab­emus nonas, sed collectio hujus anni parum differt a collectione anni 84 nam quod in uno loco deest in altero accrescit. Misit quoque serenissimus archidux Ernestus signaturam per ipsum provisorem Camerae huic productam de quibus nobis non constat, nec ad manus provisoris nostri pervenerunt omnia sed quae nobis constant in literis nostris continentur. Quare non est ut in nos retorqueat, quod ipse accepit. Quare nudis ipsius verbis fides non est adhibenda, sed probet, commissiones et quietantias producat. Et sic erit illi fides adhibenda. De his etiam ita obiter mentionem facere voluimus, ut Generosae et Egregiae Dominationes Vestrae videant, cujus farinae homines sint nostri delatores. Rogamus praeterea Generosas et Egregias Dominationes Vestrae velint rem ita perpendere, ne libertati dominorum et nobilium et publicis regni constitutionibus et privilegiis divorum regum antecessorum contraveniatur, et per hoc dignitas suae maiestatis laedatur, nec praebeant ansam regnicolis in diaeta vociferandi, vel potius de libertatibus ipsorum desperandi. Quod nos in aliis erga Generosas et Egregias Dominationes Vestrae promereri studebimus. Quas feliciter valere optamus. Datum ex arce nostra Scepusiensi die 10. Februarii anno 1586 Generosis ac egregiis dominis N. praefecto caeterisque sacrae ceasareae et regiae maiestatis Camerae Scepusiensis consiliariis etc. amicis nobis observandissimis “Lehúzva: uni ex confratribus vestris in specie produximus bMargón lehúzva: l[...]les anno 1494 cMargón: Joannis et Georgii de Zapolia anno 1551 dLehúzva: quas in specie etiam confratri vestro produximus cMargón: contra manifesta iura, et libertates regni fMargón: violenter ablatum «Lehúzva: per aliquot settimanas hLehúzva: Bodony MOL E 150 Reg. Fase. 38. Fol. 202r-203v - eredeti tisztázat 305

Next

/
Thumbnails
Contents