Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején

Közlemények Scholarum, suadeo itaque reverendissimae paternitati vestrae, ut, tam ratione illius, quam aliorum in hac patria existentium sacri ordinis conventuum, veloci utatur protestatione, ut sic securius agendo inconvenientia litigia evitare possimus. Pro bulla sacrae confraternitatis rosarianae demississimas repono grates, nunc superest, ut illam ad solatium Christi fidelium quantotius erigere possim, pro quo fine scripsi Vindhagium200 reverendo patri Bucelleni,201 ut mihi unum patrem Hungarum a patre provinciali202 procurare dignetur, cui si reverendissima paternitas vestra demandare dignaretur, sperarem me eo citius tali foelicitari. Superest nunc etiam aliud demississimum petitum, quod (exclusis tamen propriis incommodis, quae absit mihi eidem causare) dum servitium divinum concernit, per ejusdem gratiosissimam assistentiam eo facilius obtinere possem, uti sunt certae indulgentiae obtinendae, et quidem pro meo tempello hujus meae curiae, Kőrőspatak203 nominato loco, ad tres dies per annum, videlicet ad dominicam Sanctissimae Trinitatis,204 ad diem Sancti Regis Hungáriáé Ladislai, quod incidit in mense junio, et ad diem Sancti Dominici, est etiam una capella205 hic loci ad proximum montem sita, ad illam petuntur duae, nempe ad diem decollationis Sancti Ioannis Baptistae, et ad diem exaltationis Sanctae Crucis. Item ad aliud meum bonum Miklosvár206 vocatum (ubi quidem ante paucum tempus est rehabita ecclesia a calvinistis) tres petuntur indulgentiae, nempe ad diem Sancti Nicolai Bariensis episcopi, ad omnes dies Beatissimae Mariae Virginis, et ad diem Sanctae Elisabetae Reginae Hungáriáé, quae quidem ultimae petuntur ad certam capellam pago proxime sitam,207 accedit etiam humillima mea instantia pro obtinenda licentia libros prohibitos legendi, idque cum inter haereticos versor, incidunt plures ipsorum libri, quos legendo tam ipsorum errores magis innotescunt, quam ex ipsorummet authoribus datur via ipsos maxime confundendi. Haec omnia confido paternae reverendissimae paternitatis vestrae benevolentiae, deprecando eandem, quam demississime, de praesumpta incommoditate, cujus dum me ulterioribus gratiis ac paterno affectui commendo. Persevero reverendissimae paternitatis vestrae humillimus ac obligatissimus servus Comes Adamus Kalnoki manu propria Kőrőspatak, die 15. decembris 1717. AGOPXIII. 79410. fasc. 2717. 200 Windhaag bei Perg, Felső-Ausztria 201 Thomas Buccelleni OP, korábbi magyarországi rendi megbízott majd provinciális (1699-1703- 1704) 202 Dominicus Twinger OP, a domonkos rend magyar tartományának provinciálisa (1716-1720) 203 Sepsikőröspatak, ma Valea Cri§ului, Románia 204 A levélben szereplő ünnepek azonosítására ld. Szentpétery, 1912. 38-56. 205 A szó után a levélben áthúzva „etiam". A kápolna a közeli Zalán (ma Zálan, Románia) települé­sen vagy a Perkő hegyen található épület lehet. 206 A kéziratban aláhúzva. Miklósvár, ma Miclojoara, Románia 207 Feltehetőleg Közép-Ajta (ma Aita Medie, Románia) egykori búcsújáró kápolnája 110

Next

/
Thumbnails
Contents