Levéltári Közlemények, 83. (2013)
Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején
3. Kálnoki Ádám gróf levele Antoninus Cloche domonkos rendfó'nöknek Kőröspatak, 1718. június 18. Reverendissime in Christo pater! Patrone gratiosissime. Nihil dignius ac obsequiosius mihi superest, quam ut paternam in nos paternitatis vestrae reverendissmae benevolentiam (quam nobis hisce locis208 degentibus jam jam omni quasi spirituali consolatione destitutis catholicis in exhibitione expectatissimi nostri patris Martini209 largita est) obsequioso saltem calamo pro posse venerari studeam, sed quia vires pro demerendi tanto paterno affectu de condigno non inveniuntur, unicum superest, quod et perpetuae obligationi ducere non intermittam, Deum ter optimum nempe pro longaeva paternitatis vestrae reverendissimae conservatione exorare, quod et alii mihi subjecti suplici voto praestare non intermittent. Accludo itaque literas charissimi nostri patris Martini, quem non dubito neccessaria quaequae notificasse, dignetur proinde paternitas vestra reverendissima negotia suae sacrae religionis ad posse accelerare, nihil enim in tali re securius est, quam secundum illud (ferrum dum candet cudere) nec despero, quin Altissimus vota nostra paterne secundabit, quod me concernit, licet sors mea exigua sit, assistam attamen pro viribus, ubicunque potero. Scripseram paternitati vestrae reverendissimae ante quatuor circiter menses, ubi et ratione quarundam indulgentiarum suplicaveram, sed nihil adhuc responsi obtinere licuit, si igitur literas obtinere dignata est, recommendo hoc humile petitum paternae memoriae paternitatis vestrae reverendissimae, nec dubito, quin Deus ter optimus paternum hocce fatigium remunerabitur. Interim ne fastidioso fortassis calamo molestior sim, me ulterioribus gratiis ac favoribus paternitatis vestrae reverendissimae commendo, ac persevero paternitatis vestrae reverendissimae humillimus ac obsequentissimus servus Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe Kőröspatak, die 18. junii 1718. ACOPXIII. 79410. fasc. 1718. Comes Adamus Kalnoki manu propria 4. Bartók Márton domonkos szerzetes levele Antoninus Cloche domonkos rendfőnöknek210 Kőröspatak, 1718. június 18. Köröspatak, 18. junii 1718. Reverendissime pater generalis, sacrosanctae theologiae magister, superior obser- vandissime. 208 Az eredetiben így: „hisce loci" 209 Bartók Márton OP 220 Az ennél a levélnél lábjegyzetben feltüntetett, hosszabb latin nyelvű szakaszok azok a részletek Bartók Márton ugyanezen a napon Dominicus Twinger tartományfőnök részére írt, tartalmilag nagyrészt megegyező leveléből (AGOP XIII. 79410. fasc. 1718.), amelyek többletet tartalmaznak a Cloche generálisnak írt levélhez képest. 111