Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején

Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe Haec omnia celeberrima erant monasteria, praeter quae etiam alia minora dantur in diversis locis, sed ut ad nostrum redeamus intentum, consultum esse putarem, ut Coronense quantotius rehaberetur, idque, si paternitas vestra reverendissima ad aulam caesaream mitteret, facillime effectuari posset, neque multa deberet dari mora patribus Societatis, quia quo plus curabunt reparari, eo difficiliores erunt ad restituendum, ad illud monasterium septem pagi pertinent, quae licet adhuc prae manibus lutheranorum sint, absque magna difficultate etiam cito rehaberi possent, modo augustissimus imperator197 magistratui Coronensi decretaliter mandaret, et sic fixo pede in uno loco, daretur aditus etiam ad caetera, nec alii religiosi videntes hic dominicanos ipsorum loca abalienare praesumerent, quod infallibiliter, nisi cito veniant, eveniet, et intra paucum tempus nullum ordinis monasterium remanebit, quin ab aliis occupetur. Haec sunt itaque, quae paternitati vestrae reverendissimae notificare volui, dignabitur nunc ea facere, quae ad sacri ordinis gloriam conservandam consentanea videbuntur, cujus dum me gratiis recommendo, sanctam ejusdem benedictionem opitulor, ac permaneo reverendissimae paternitatis vestrae humilis ac infimus servus Comes Adamus Kalnoki Transylvanus Coronae, die 4. septembris 1717. P.S.: In meis bonis jam Deo dante plurimi haeretici convertuntur, qua propter, ut divinus cultus, ac honor Beatissimae Virginis eo magis excrescat et augeatur, dignabitur paternitas vestra reverendissima mihi facultatem concedere, ut confraternitatem sancti rosarii erigere possim, pro qua gratia nos quoque omnes in indignis praecibus nostris paternitatis vestrae reverendissimae memores erimus. Si mihi respondere dignabitur paternitas vestra reverendissima, dignabitur Viennam dirigere aut ad manus illustrissimi ac reverendissimi nuncii,198 qui dignabitur cancellario Transylvanico199 recommendare ad transmittendum, vel reverendis patribus dominicanis Viennensibus, qui eodem modo domino cancellario nostro recommendare poterunt. (Titulus) qui mihi dari poterit [más kézzel:] A Monsieur Monsieur le Comte de Kalnoki presentement par Vienne ä Cronstat en Transylvanie AGOPXIII. 79410. fasc. 1717. 2. Kálnoki Ádám gróf levele Antoninus Cloche domonkos rendfőnöknek Kőröspatak, 1717. december 15. Reverendissime pater in Christo mihi colendissime. Quantum mihi solatii praeubere gratiosissimae reverendissimae paternitatis vestrae responsoriae, id calamus exprimere non potest, nam nihil mihi desiderabilius foret, quam, si bene incepta sacri ordinis negotia, expectatissimum sortirentur quantotius effectum, quibus foelicius adipiscendis ac novis sacrae religionis damnis evitandis, superaddo id, quod heri primo rescire potui, scripseram, nisi fallor, in prioribus meis etiam ratione conventus Bistriciensis, illud ante paucas hebdomadas datum est patribus Piarum 197 VI./III. Károly német-római császár és magyar király (1711-1740) 198 Giorgio Spinola bíboros, bécsi nuncius (1713-1720) 199 Kászoni János erdélyi alkancellár (1713-1740), a későbbi br. kászoni Bornemissza János 109

Next

/
Thumbnails
Contents