Levéltári Közlemények, 82. (2011)
Levéltári Közlemények, 82. (2011) 2. - Közlemények - Körmendi Tamás: A Hontpázmány nemzetség címerváltozatai a középkorban
Közlemények Brabantie, Stirie, Carinthie, Carniole, Lymburgie, Lucemburgie et Geldrie, lantgravius Alsatie, princeps Suevie, palatinus in Habspurg etHa n nőnie, princeps et comes Burgundié, Flandrie, Tirolis, Goritie, Arthesii, Holandie, Seelandie, Ferretis, in Kyburg, Namurii et Dusburgii, marchio Sacri Romani Imperii super Anasum et Burgovii, dominus Phrysie, Marchie Sclavonic, Mechlinie, Portus Naonis et Salinarum. Magnificis fidelibus nobis dilectis Petro et Cristoffero fratribus ac Francisco, Wolffgango et Georgio comitibus Sancti Georgii et in Posingen gratiam cesaream et omne bonum. Etsi cesaree nostre maiestatis celsitudo quoscumque mereri digne animadverterit singularibus gratiis ac prerogativis decorare consueverit, coram tamen commodis et dignitatibus diligentius prospicere debet, quia maioribus suis nobilitatis stemma producentes precipuis etiam virtutibus 98 prudentiaque atque industria maiorum suorum claritatem illustrare maiestatemque nostram suis meritis fideque et observantia in favorem suum allicere procurarunt. Cum itaque vos et progenitores vestri erga nos et Sacrum Romanum Imperium ac inditam99 domum nostram Austrie specialibusque semper meritis se exhibuerint, vosque potissimum singulari vestra industria prudentiaque ac solertia inter domum nostram Austrie et regnum Hungarie quietem et tranquillitatem pro utriusque populi commodis et utilitatibus omni studio promoveritis, ut non a predecessoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus et presertim a dive memorie Friderico Romanorum imperatore, genitore nostro colendissimo singularibus gratiis et prerogativis donati fueritis. Iccirco [!] considerantes, quanta industria et animi dexteritate continuo pro quiete et tranquillitate totius Christiane reipublice animum semper intenderitis, quantum etiam nobis et Sacro Romano Imperio ac inclite domui nostre Austrie toto animi vestri affectu addicti fueritis, quantis etiam virtutibus polleatis, quantum preterea nobis et Sacro Romano Imperio dicteque domui nostre Austrie ac posteritati nostre et universe denique Christiane reipublice prestare poteritis, digno aliquo congiario vos et posteritatem vestram exornare cupientes animo deliberato non per errorem aut improvide, sed ex certa nostra scientia motu proprio matura super hoc deliberatione prehabita et ex cesaree nostre potestatis plenitudine arma et insignia vestra antiqua, que maiores vestri gestaverunt et prefatus serenissimus genitor noster colendissimus, dive memorie Fridericus Romanorum imperator confirmavit et melioravit videlicet scutum quadripartitum, in cuius dextra superiori et sinistra inferiori area celestini coloris singule stelle a superiori parte crocei sive aurei, inferiori vero parte rubei coloris in medio constituebantur, in sinistra autem superiori et dextra inferiori area albi sive argentei coloris aquila una nigra erecta alis extensis pedibusque aurei sive crocei coloris protensis eminebat, in galee vero torneamenti summitate aureis sive croceis et celestinis teniis redimite corona una imperialis cum cruce et infulis imperialibus stellaque aurea sive crocea in summitate infularum media adjecta caudam pavonis viridem speculis suis proprii et naturalis coloris irradiatam in100 apice ipsius imperialis corone sustinuebat, pro hac101 melioratione invertimus atque immutamus, et tenore presentium invertimus et immutamus, hoc modo videlicet, quod loco scuti quadripartiti in area celestini coloris aquilam unam erectam alis expansis pedibusque aureis sive croceis protensis secundum eius longitudinem per dimidium equaliter distinctam videlicet dextra albi seu argentei sinistra vero parte nigri coloris cum linea aurea sive crocea ab ala dextra per transversum corporis in sinistrum porrecta, et lilium unum aureum sive croceum in pectore gestantem stellamque consimiliter auream 98 A virtutibus szó után kihúzva: prov. 99 Recte: inclitam 100 Az in szó után kihúzva: pi. 101 A pro hac szavak sor fölött beszúrva. 42