Levéltári Közlemények, 77. (2006)

Levéltári Közlemények, 77. (2006) 1. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből / 105–139. o.

Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből endo patre rectore. Illa igitur potestate utens (judicem sum allocutus) demando tibi, ut statim expedias virum unum ad pagum hujus abbatiae, per quem advocetur huc judex pagi [pag. 6.] cum duobus aliis, ut idem audiant illi a socio meo, quod vos a me. Judex oppidanus promptus mandátum excepit, rogans addi schedam, ex qua pagensis judex intelligeret voluntatem nostram. Ego curriculum (quem pro solutione petieram antequam manifestarem adventus nostri causam) ab oppidanis, quod res erat, subodorantibus obla­tum gratuito, conscendi, properans Quinque-Ecclesias ad evocandum patrem superio­rem, saltem eum consulendum de reliquis suscepti negotii rebus. Noctem egi in pago Varkony 48 apud judicem Calvinistam confectis milliaribus tribus. 49 Georgius interim relictus in residentia, dixit pagensibus accitis, quod erat constitutum; illi suam testantes subjectionem, donaria sua sponte attulerunt: panem, vinum, pisces, ceapas, allium, sese­que ad omnia, quae dominis debentur obsequia, obtulerunt. Die 21. Intellexi ab auriga in oppido nullum adhuc adesse subditum abbatiae, qui adsunt, omnes esse arendatores tantum, debereque dominio taxám annuam exiguam (a se dari dicebat florenos 30) et decimas, praetereaque nihil. Intravi Quinque-Ecclesias hóra decima, confectis milliaribus duobus. Reverendus páter superior Martinus Papanek ob­tulit se iturum mecum; addens se jam pridem a reverendo patri provinciali 50 accepisse literas, ne ire gravaretur, si seu invitaretur ab advenientibus Szexardinum Tyrnavien­sibus, seu plenipotentiam Tyrnavia per postám acquireret. Intellexi clericum, pro quo sollicitatur abbatia, vocari Pilati 51 ; sollicitatorem verő, futurum si succederet, abbatiae administrum vocari Palliati, esseque commissarium, de quo 17. januarii. Scripsi fuse reverendo patri rectori Tyrnaviensi, quas sub volanti misi 52 ad patrem Hevenesi, 53 ab eo, si judicaret, similiter mittendas patri Velenczei Posonium. Discessimus hóra quarta ad pagum Varkony redire ad noctem volentes. Confecta viae particula ingens turbó est exortus, vento et nivibus oculos impetens. Videre non valentibus aurigis et nobis factum est, ut inverteremur. Profuit mihi sedisse ad sinistram: páter superior infra me se collige­bat, illaesi tamen ambo. Ad destinatum pagum progredi non valentes, confecto a civitate uno milliari, declinavimus a via ordinaria ad pagum Somogy 54 ; incolitur a catholicis, ibique noctavimus. Georgius quatuor pagenses ire jussit ad sylvas, paratum dolatumque asseres crassos pro magna porta, qua intratur ad residentiam: duos verő evocavit ad residentiam, qui reficiebant consarciebantque portás confractas domus. Die 22. Missam celebravimus in Somogy, in casa rustica, confluentibus ad signum campanae tot pagensibus, quot compacti in unum capi potuerunt; confessis refectisque Eucharistia viris et foeminis, numero quatuordecim. Absolutis missis páter superior congregatos ad observantiam mandatorum, fugamque peccati breviter est adhortatus. Recordantur incolae isti cum encomiis missionariorum nostrorum, qui tempore turcico residebant Quinque-Ecclesiis, quibus etiam adscribitur, quod catholici aut facti sint, aut permanserint. Deserto Somogy ad Varkony pro nocte ivimus, adjuncto ob nivosam viam duobus equorum paribus pari tertio; ulterius ire non ausi, quod nec ad Szexszard eo die pervenire, nec, nisi in nivibus, noctare possemus. Georgius ante portám residentiae casu 48 Zengővárkony (Baranya megye). 49 Betoldás: nullo interjecto pago. 50 Despotovich János SJ (1639-1711), tartományfőnök (1709-1711). 51 Johartn Anton Pilati olmützi kanonok, szentgotthárdi apát (1710-1719). Személyére: ZLINSZKYNÉ, 1981.386. 52 Betoldás: Viennam. 53 Hevenesi Gábor SJ (1656-1715), a Pazmaneum régense (1707-1710). 54 Somogy (Baranya megye). 125

Next

/
Thumbnails
Contents