Levéltári Közlemények, 76. (2005)
Levéltári Közlemények, 76. (2005) 2. - FORRÁSOK - Kruppa Tamás: Okmányok és iratok a tizenöt éves háború időszakából, 1594–1597 / 51–92. o.
Kruppa Tamás: Okmányok és iratok a tizenöt éves háború időszakából (1594-1597) Serenissime princeps Domine affinis nobis observandissime Quae de apparatu et expeditione bellica Turcarum hostium nostrorum certo cognovimus, ea Serenitati Vestrae significanda duximus. Iuvenis 29 quid quem ab aliquot annis Constantinopoli aluimus, ut Turcicas litteras addiscerat, cum quodam Huzain ciausio, qui Constantinopoli, ut ad nos veniat missus est, ad confinia usque venit, in quibus ciausius substitit, iuvenemque nunc cum litteris suis (post allaturus mandata etiam imperatoris Turcarum, si üli ad nos veniendi potestatem faciemus) bassae similiter Temesvariensis, nec non oratoris Anglici in porta residentis, ad nos misit ex quarum litterarum exemplaribus, quae Serenitati Vestrae cum hisce mittimus, quam amplissimis promissis, ad foedus cum ipsis colendum invitent, intelliget. Idem iuvenis affirmat, ut si et alii nostri exploratores referunt, Ferhat bassam cum maximis copiis in campis Tambol 30 dictis esse ibique celebratis festis, quae üli Barian vocant, sextis castris inde ad ripam Danubii cum universo exercito venturum. Ad Belgradum iam pons ab hostibus est constructus, nunc penes Bodon 31 et Nicopolim similiter pontes conficiuntur; haec omnia non alio proposito ab eis fieri, quam ut provincias Moldáviám et Valachiam adoriantur, et occupare possint, sicque tandem in Transsylvaniám faciliorem aditum habeant. Hinc quantum periculi et discriminis, non solum nobis, verum etiam Reipublicae Christianae immineat facile quivis iudicare potest. Serenitatem itaque Vestram iterum atque iterum rogatam volumus, ut a Sacra Caesarea Maiestate impetret, ac auxilia nobis promissa differantur, et ut generalem etiam Cassoviensem, quem hactenus quidem saepenumero auxiliorum in causa requisivimus, sed exiguam spem nobis facere videtur serio admoneat, ut cum omnibus copiis suis, tam Germanicis quam Hungaricis, nunc in tempore nulla interposita mora suppetias nobis ferat. Si enim nunc mature, auxiliis destitui, hostium conatibus occurrere non poterimus, verendum est, ne (quod Deus avertat) periculosius quippiam praeter omnium christianorum opinionem eveniat. Hoc certo certius habemus exploratum, id quod Serenitas Vestra etiam sibi persuadeat, omnes hostium vires ad praescripta lóca convenire, neque in illis Hungáriáé partibus, ullum periculum metuendum esse. Itaque merito etiam ad tuendas dictas provincias tantopere laborantes, et in extremo discrimine constitutas, christianorum vires concurrere deberent, sic et provinciáé illae in fide retineri, Rasciani itam et Bulgari pro nobis poterunt, sin aliter, contra nos arma capient, simul cum Turcis, omnisque et spes etiam in futurum de illis concidet, et existimatio nominis christiani amittetur. Nos sane pro nostra in rem christianam affectione, parati sumus omnes nostras opes, facultates, vires, et nosmet ipsos, in hoc bellum contra hostes communes Turcas conferre. Caeterum amore Serenitati Vestrae nos commendantes, ei omnia felicia precamur. Datae Albae Iuliae die X a mensis Iunii anno Domini MDXCV°. servitor Sigismundus princeps 29 Sajnos nem tudjuk, ki lehetett. Mehmed anatóliai pasa. 1596. augusztusi levelében szintén említi név nélkül ezt az ifjút. L. KRUPPA, 2000. 645. 30 Eszki-Sztambol bulgáriai kisváros a Duna mellett. Ferhád csapatai itt táboroztak le, hogy hidat verjenek a Dunán az Erdély elleni támadáshoz. L. KRUPPA, 2004. 31 A bulgáriai Vidinről van szó. 59