Levéltári Közlemények, 72. (2001)

Levéltári Közlemények, 72. (2001) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Tóth István György: A remeterend vándormisszionáriusa : Vanoviczi János, az első pálos misszionárius levelei, 1642–1677 / 187–245. o.

212 Forrásközlések innumerae sectae ac haereses, hic mihi jam laborandum erit, et neque recuso laborem, licet audiam saepius multas maledictiones vituperationes ac minas pro glória Dei et propagatione Fidei orthodoxae páti haec et majora non recuso, profíciscendo ad labores, ingressus sum ad venerandum senem (vére alium Paulum apostolum in aetate) in canitie venerabili Sanctum Petrum, in zelo Sanctum Apollinarem 41 , virumque apostolicum illustrissimum dominum Stephanum Simandi episcopum Transiluaniae electum 42 , quem, nomine Dominationi Vest­rae salutavi juxta Dominationis Vestrae impérium, quam grato autem fuerit salutatio non est dubium indicabit in litteris ad Dominationem Vestram datis, tota spes in Dominatione Vestra collocaturi propter amorem Dei non differant ejus confirmationem, quia dependet et salus multarum animarum, et quia conversio ad fidem Catholicam totius provinciáé, licet sit exclusus a sede episcopali 43 tamen viri Catholici permittunt, tanquam patriótáé et bene merito de illó episcopatu quod velint ipsi propriis pecuniis alia bona comparare, ubi honeste et tute possit residere et sacramenta administrare, jam promissum quoque habét, ut libere ingrediatur in Transiluaniam, raro datur talis occasio, raro talis vir, aperitur via. Episcopatum autem non Sanctus Stephanus 44 sed Sanctus Ladislaus 45 fundavit, sed quid hoc confirmationem impedit? nam episcopatum quoque Zagrabiensem 46 Sanctus Ladislaus fundavit, nihilominus Sua Sanctitas confirmavit. Quare non confirmat episcopum Transiluaniae seu Albae Juliae 47 , cum hic major necessitas requiratur? sed ista Illustrissima Dominatio Vestra suo favore perpendet altius credo et urgebit favillam, ut confirmationem impetret. Qui nam missionarii in his partibus degant et quo modo se gerant, nec dum innotuit, praeter illos patres Francis­canos, qui in Rad 48 degunt, magis avocant, uti ajunt, quam revocant ad fidem, sed de his alias et clarius. Statutorum nostrorum confirmatio scio quod a Dominatione Vestra Illust­rissima bene promovetur. Me interim favori Ulustrissimae Dominationis Vestrae commendo quam diu felicissime valere cupio, cui uti parenti optimo preces meas offero. Servus in Christo humillimus Fráter Joannes Vanoviczi ordinis Sancti Pauli primi heremitae missionarius apostolicus hátlapja: Fol. 210/v. (az egész szöveg Vanonviczi János kézírása) Ego hic habeo multas necessitates non tam temporales, quam spirituales, quare supplico Sacrae Congregationi, ut benignissime decernare dignetur, quatenus cum duobus patribus ex nostra religione possim ad huc communicare facultates mihi concessas ad effectum mis­sionis, fusius scripsi Dominationi. Sum in medio Caluinistarum, ubi per multa milliaria nulla ecclesia Catholica, nobiles et aliqui magnates reperiuntur Catholici, in quorum domibus est mihi celebrandum, et quia sünt distantes ad invicem, ego non possum solus omnibus satis Ravennai Szent Apollinaris vértanú püspök. Szent Péter és Pál apostolok mellett valószínűleg azért éppen őt hozza fel az erény példájául, mert a Collegium Germanicum Hungaricum a római Szent Apollinaris­templom mellett állt, ahol Vanoviczi tanult. Simandi István leleszi prépostot (f 1653) 1634-ben II. Ferdinánd császár és magyar király nevezte ki erdélyi püspökké, de ezt a pápa nem erősítette meg. Simandi Istvánt az erdélyi fejedelem elűzte, majd többé nem engedte be az országába. Szent István magyar király (1000-1038) Szent László magyar király (1077-1095) Vinkovich Benedek zágrábi püspök. Gyulafehérvár, Álba Iulia, Románia. Rad, Rad, Szlovákia. 41 42 43 44 45 46 47 48

Next

/
Thumbnails
Contents