Levéltári Közlemények, 63. (1992)
Levéltári Közlemények, 63. (1992) 1–2. - Jakó Zsigmond: Az erdélyi vajdák kinevezéséről / 71–83. o.
Az erdélyi vajdák kinevezéséről 81 sed persistant etiam usque ad finem sequentis mensis. Nec dubitent se preteritorum mensium stipendium simul certissime percepturos. Curabit tarnen pro sua fide diligenter, ut numerus militum semper et continue plenus et integer sit, nec in lustratione ulla firaus committatur. Debebit idem wayvoda noster a proventibus nostris usurpandis omnino abstinere et permittere, ut homines nostri ad hoc deputati proventus nostros libere percipiant et administrent, quibus etiam omni ope, consilio, auxilio et defensione sua adesse debebit. Et si qui proventus nostros interciperent, aut aliqo modo turbarent, tales per omnia remedia severe puniat. Ex quo autem petit, ut pro residentia coniugis et femilie sue concedatur sibi arx Uyvar in Transsylvania, generöse annuimus, ut arcem predictam cum suis pertinentiis et proventibus habeat, durante beneplacito nostro, et quousque de alio competenti loco habitationis sue providere poterimus, conservet. Ita tarnen, ut ubi officio renunciaverit, rursus nobis eam, cum suis pertinentiis ac rebus et munitionibus in ea inventis, que conscribi debebunt, sine omni difficultate et excusatione vel pretenso aliquo colore, aut occasione nobis vel illi cui jusserimus, restituat; ad quod ipsum et officiales seu castellanos suos in casu, qui humanitus accidere solet, per litteras nobis datas obligatos esse volumus. Et interea arcem illam cum bona provisione et edificatione teneat, nec pertinentias arcis desolari patiatur, aut ad aliquas et inordinarias exactiones cogat, sed contentus sit ordinariis proventibus et servitiis, quibus soli arcis necessitati provideat. Quod si idem Andreas Báthory officium ipsum wayvodatus ultra annum gerere noUet, eum invitum cogere nolumus; debebit tarnen in hoc casu mentem suam nobis tribus ante mensibus significare, ut de alio officiali constituendo possimus tempestive providere. Datum in arce nostra Posoniensi, die prima mensis Április, anno domini Millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo. Ferdinandus m. p. Nicolaus Olahus e[piscopus] Agriensis m. p. Eredetije egy ív papíron, a király nagy pecsétjével, 1874-ben az Erdődy család vörösvári levéltárában volt, de ennek a Magyar Országos Levéltárba került állagában 1992-ben nem volt fellelhető. Újraközlésünk a MTTár 19/1874. 5—8. lapján közzétett szöveget ismétli meg. 6. 1553. május 26, Bécs /. Ferdinánd király közli a székelyekkel, hogy Báthory Andrást, betegségére való tekintettel, felmentette tisztségéből és helyébe Kendy Ferencet és Dobó Istvánt nevezte ki erdélyi vajdának és székely ispánnak. Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. rex semper augustus. Egregii et agiles fideles nobis dilecti. Cum propter gravem et periculosam egritudinem fidelis nostri spectabilis et magnifici Andree de Bathor etc. , quem superiori anno in wayvodam nostrum Transsylvanensem ac comitem vestrum constitueramus, eundem a nobis id obnixe contendentem et alioquin ad gerendum munus istud, prout opus foret ex eadem egritudine sua plane imparem, ab isto onere wayvodatus et comitatus liberare et officium ipsum alteri conferre oportuerit, habita prius in ea re pro eius magnitudine diligenti consideratione, homines ad istud munus gerendum duximus eligendos, qui pro rerum et temporum statu, consilio rebusque gerendis pollentes defensioni vestre et istius regni conservationi, cete-