Levéltári Közlemények, 28. (1958)

Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.

Viser Lipót értekezése 169 eorum répertoria ope unius, ad currentia verő itidem ope duarum inviemus; igitur totum hunc indicem quinque rubricis constare clarum est; exemplo sit schema sub No. VI., in quo prima rubrica librum, secunda paginam normalium, tertia numerum angularem in repertorio normalium in libris per extensum descriptorum, quarta decadem, quinta rursus numerum angularem repertorii currentium constituent. (Explicatur rubrica tertia.) Quae cum per se clara sint, explicatione non egent, unicum quod esse posset, in rubrica tertia dubium occurrit ex eo, quod sola numerî angularis citatio insuffi ûens esse videatur, verum id quidem nullo negotio dissolvitur; dictum quippe est §. XL No. 5. quodlibet repertórium ad primam alphabeti litteram exactum esse debere; igitur consequens est sub eadem littera debere quaeri numerum angularem in repertori », sub qua littera nomen vel congnomen comparet in indice. Quod si tarnen index rem, quae requisition! substrata est, sub nomine generico proponat, tunc pro cla*'i inviationis ad speciem solum genus deservire nequit, sed sub eodem contentae ppecies perlustrari debent, ut in exemplo: si particularis dis­positio in re militari, exempli gratia, circa desertionem quaeri deberet, tunc index sub nomine generico milites inspiciendus quidem érit; ast simul sub eodem quae­stioni subjecta species quaeri debebit, quae reperta continuo requirentem sine varia­tione vocis specificae ad repertorii numerum angularem, sub eoque contentum idem specificum vocabulum inviabit, ut in citato schemate VI., quod in hoc casu se provocat ad repertórium suum in schemate sub No. VIT. expressum, atque simul ad librum П. normalium in re militari editarum dispositionum, qui in schemate sub No. VIII. proponitur. Simili methodo procedendum est cum aliis. Sic sumatur pro exemplo in eodent schemate VI. vocabulum Rhenus quod referetur ad objectum libri X. de rebus me­moria dignis, cujus schema sub No. IX. adnectitur et pari ratione suum librum et repertóriuma indicabit. Ratio manipulationis ipsi rei intrinseca est. Nam si species illae a suo genere abstraherentur, taliter consideratae rursum genus constituèrent, quibus locum in indice ad requirentium captum adsignare perquam difficile fore patet systema hoc penetranti. (Nobilium très rubricas continet.) Cum nobilitaria non solum inter currentia generalium congregationum acta, sed etiam in sedibus judiciariis penes peculiaria instituta contra fiscum magistratualem in qualitate causarum promoveri atque dijudicari, denique in deputationibus quoque ad investigationem nobilium ordinatis assumi soleant, tum igitur ideo, turn vero ne triplex haec protocollorum species contra rectum ordinem confundatur, acta haec triplicia quaelibet in sua classe recte relin­quentur, quia nihilominus interest, ut index nobilium generalis efformetur, adeoque omnes ad unum librum referantur, pro conficiendo hoc indice très rubricas, quarum singula alterius classis repertórium representet cum clavi seu theca, sub qua quodlibet repositum est et numero angulari, quo nomina in repertoriis insigniuntur, constituen­das fore ex ipsa manipulationis methodo infertur; ejus schema sub No. X. exhibetur. De reliquis ad rem nobilitarem pertinentibus observationibus supra §. VII. ad librum XI. actum est. (Ita et sedriarum.) Eadem fere ratio est indicis sedriarum, quae erat nobilium, nam cum hic ad tria distincta répertoria se provocet, hinc et ipse tribus rubricis recte circumscribetur; ejus exemplum praebet schema sub No. XI. §. XIV. De indice particulars Ex dictis praecedentis §., quo indicem generalem ad certarum solummoda classium acta referri demonstratum est, sequitur, quod reliquae actorum classes particulares suos indices habeant, jam de singulo qualiter adornando hoc loco agere constitutum est. (Index rei rationariae.) Index rei' rationariae utriusque cassae e duabus tantum rubricis constans in unum corpus contrahitur, ita scilicet, ut theca cassarum duplex et numerus utriusque cassae rationum in iisdem adposite exprimatur; ejus schema sub No. XII. comparet. a) Repertorii schema hoc loco non exhibetur et ideo nee angularis numerus in indice citatur, supponendo: ea, quae dicta sunt, sine ulte-riori explicatione mtelligi.

Next

/
Thumbnails
Contents