Levéltári Közlemények, 28. (1958)
Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.
170 Jakó Zsigmond (Processuum.) Index processuum pariter duabus rubricis constare debet, nempe repertorii et ejus numero angulari, pro quo deservit schema sub No. XIII. (Conscriptionum antiquarum.) Siquidem relate ad cpnscriptiones quanti contributionalis (sic enim olim adpellabantur) et domestici, systema tabellarum, quod hodie obtinet, ignotum fuisset, concriptiones plerumque in libros relatae, vei ita adcommodatae sunt, ut facile in libros referri possint, quare cum ab hodiernis forma et qualitate diversae sint, idcirco et indicem illarum diversum esse debere in aperto est. Expediens proinde censetur, ut irf*libros necdum relatae, juxta seriem annorum in eosdem compingantur et ordine alphabeti possessionum regestrentur. Erunt fortassis, quibus isthaec actorum classis praetermitti potuisse videbitur; verum non tam exigui momenti ea est, ut contemnatur. Nam experientia didici saepius usum esse harum conscriptionum; non nunquam enim fine confrontationis cum posterioribus annis instituendae requiruntur, ut sive numerus colonorum resciri, sive proportio inter statum illorum diversi temporis institui possit; aliquando ad usum quoque nobilitatis probam suppeditant, dum nempe docent praetendentem inter contribuentes nullo unquam tempore fuisse conscriptum; aut vice versa fisco contra praetendentem argumenta in contrarium sufficiunt. Schema hujus indicis sub No. XIV. proponitur. (Conscriptionis dicalis.) Quia tabelláé, conscriptionis dicalis ita adpromptatae sunt, ut in illis singuli individui quotta tam ad cassam contributionalem, quam domesticam simul exposita compareat, eaedem procul dubio dividi nequeunt. Pro conflandp earum indice duplex schema servire potest. l-o si capacitas tabuiarii tanta est, quanta ad earum numerum requiritur, tunc designentur tot locula, quot sunt possessiones in comitatu et e pluribus ad unam possessionem pertinentibus tabellis formetur fasciculus cum inscriptione extrinsecus. Exempli gratia: ÁBRÁNY. conscriptio dicalis ab anno T. usque ann. T. • Vei 2-o referantur tabelláé omnes ad unam possessionem pertinentes in unum librum ad eam formám, qua phylirae consriptionis populationis componi solent et cuílibet tabelláé apponatur numerus et annus, extrinsecus autem praemíssa inscriptio ita adcommodetur, ut in oculos illico incurrat; si autem unus über justam proportionem excesserit, formetur alter. Index iste ita attemperetur in paginis, ut quodammodo perpetuus esse possit. Si enim pro singula possesione unum folium adsumptum fuerit, per unum saeculum facile continuari potest et nihil aliud necesse érit, quam annum et numerum successive inscribere. Dicta explicantur in schemate sub No. XV. (Urbariorum.) Quoad indicem urbariorum duplex schema esse posset; nempe l-o cujuslibet possessionis urbárium juxta numerum processuum in comitatu existentium ordine alphabeti recensendo, vei 2-o totius comitatus possessiones in unum alphabetum colligendo. Verum cum in l-o saepe accidat, ut requirentes ignorent, in quonam processu locus, cujus urbárium petitur, existat, adeoque in hoc casu tot indices inspici deberent, quot forent Processus; porro non- nunquam etiam eveniat. ut circumstantiis et ratione publici ita exigentibus lóca in alios atque alios Processus transferantur, atque hac ratione totum systema registratoris pervertatur, aptissimum esse censetur, ut omnia locorum urbaria in unum indicem ordine alphabeti conficiendum sine discrimine processuum referantur, juxta schema sub No. XVI. Caeterum decem ad unum fasciculum juxta seriem in indice comparentem colligentur et ordine, quem schema sub No. XVIII. fig. 6. exhibet, reponantur, ita scilicet, ne unus fasciculus alium tegat, sed ut singuli numerus primo obtutu conspici possit; adeoque armarium ita adaptetur, ut ejus divisiones justae profunditatis et altitudinis sint, quatenus in illis pro ratione numeri locorum duo ordines graduum collocari valeant, quorum ope obtinebitur, ut singuli fasciculi numerus supra alium emineat atque eonspectui se se exhibeat. Quod si nomina possessionum praedicata habeant, vei e duabus nominibus composita sint, ut dubitari possit ad qualemnam litteram aptius referantur, exempli gratia: Kiss-Maria, Fekete-Bátor etc., tunc nomina talia ex superabundanti ad utram-