Levéltári Közlemények, 28. (1958)

Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.

166 Jakó Zsigmond et sic porro; reliqua, ut sunt descriptiones personarum etc. dorso documenti extractua­liter adscribi non debent. Ratio prioris est: ut dum registrator ea referre voluerit in librum suae classis, necésse non habeat repertórium materiarum inspicere aut documenta noviter periegere, ut resciat, quaenam matéria ad quam classem pertineat?; prout hoc videre est pag. 1-a citati ejusdem sub No. I. schematis. 5. (Responsa et originariae comitatus repraesentationes pariter regestrantur.) Responsa aut originariae comitatus correspondentiae et repraesentationes pariter re­gestrari debent sub proprio suo numero, contra, quam non nulli forte opinántur, quae illis ex causa illa, quod nomine conceptuum veniant, aliter tractanda videntur; ratio enim ista non sufficit, ut sive in abscondito lateant, sive peculiarem regestrationem aut fasciculum constituant, quare assertum in ratione sufficienti non fundatum rejici debet. Nam certum est, quod saepe intersit, ut responsa comitatus producantur, in hoc casu nisi numeris signata fuerint, illico inveniri non poterunt. Quid? quod responsum interrogationi utique quam optime subnectatur. 6. (Documenta deperdita ab aliis peculiari signo distingi debent.) Quoniam saepenumero* in regestratione eveniat, ut documenta quaepiam incassum requirantur, quia deperdita forent, eorum nihilominus praeexistentia e protocollo evincatur, regi­strator curabit, ut talia in repertoriis suis signo quopiam notoriö a reliquis discernat, quo illorum def ectus immediate adverti possit. Sic, exempli gratia, numerum talis deper­diti aut hucusque incogniti documenti rubro colore exprimere potest, vei verő penes nu­merum atramento scriptum stellulam adjicere hoc modo: 506*, quia tarnen rursus fieri posset, ut documentum in originali quidem desit, in protocollo tarnen per extensum compareat, hinc alio quoque signo utendum est, quo indicetur ejus continentiam in protocollo reperiri; exempli gratia sic: 506* +, ubi stellula significabit defectum ori­ginális, Signum verő -f- copiam in protocollo per extensum contineri indicabit. Caete­rum in hac matéria quilibet juxta suum placitum sibi regulám constituere potest. §. X. De repertoriis in genere. (Repertoria in clas'ses actorum et materiarum dividuntur.) Dictum est capite I. §. II. acta in certas classes esse dividenda; porro cap. II. §. VII. ipsa haec acta in materias subdividenda főre, igitur consectaneum est, tot confici d'ebere repertoria, quot sunt classes actorum et materiarum. (Excipiuntur tarnen aliqua a regula generali.) Excipiuntur tarnen acta rei ratio­nariae, conscriptionum antiquarum, tabellarum dicationalium, urbariorum et con­scriptionis populationis, pro quibus repertórium conficere necesse non érit, quae ut­pote solo indice circumscribentur. (Repertoria relate ad generales congregationes cönsiderata duplicia esse possunt.) Repertoria a subdivisione materiarum abstracta et ad solas generales congregationes relata, duplicia esse possunt, scilicet earum rerum, quae dispositiones normales pro objecto habent, item actorum diversi generis in congregationibus pertractari solitorum, quae currentia adpellari possunt, cujusmodi distinctio bene notanda, nam usum ejus faciet registrator cum indicem juxta alphabetum elaborabit. Denique in singulo repertorio sex observationes attendi debent: 1-a est qualitas rubricarum, 2-a circumscriptio extractuum, 3-a numerus angularis extractuum, 4-a repertorii originalitás, 5-a alphabetum ad primam litteram, 6-a divisio repertorii (si necessum est) in plura volumina. His praecognitis, sit sequens. §. XI. De confectione repertoriorum in specie relate ad 5 actorum classes. 1. (Singulum repertórium 5 rubricas continef.) In praecedenti §. diximus in re­pertoriis ad qualitatem rubricarum reflectendum főre, itaque instar reguláé generalis tenendum est, quodlibét repertórium quod se ad peculiaria actorum protocolla provo­cat, quinque rubricis constare debere; sic acta generalium et particularium congre­gationem, sedriarum civilium, criminalium, urbarialium et deputationum ad investi­gationem nobilium ordinatarum 5 rubricis citantur: Prima indicat annum publicationis documenti, secunda tomum protocolli, tertia ejus paginam, quarta numerum fasciculi, quinta numerum documenti. Ad haec quodlibét repertórium Signum suae thecae sive

Next

/
Thumbnails
Contents