Levéltári Közlemények, 28. (1958)
Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.
Viser Lipót értekezése 167 partis tabuiarii, in qua certa actorum classis reposita est, in fronte rubricarum indi•care debet, quemadmodum hoc in obvio cujuslibet rep,ertorii schemate exhibetur. 2. (Extr actus essentialiter eircumscribi debent.) Extractus in repertoriis circumstantialiter et expressa rei essentia eircumscribi debent. Exempli gratia occurret aliqua in regestratione protestatio, itaque exponi debet nomen et cognomen protestantis, ejus item vei eorum contra quos dirigitur, item rei respectu cujus interponitur. Sic, exempli gratia, occurrunt nomina possessionum vei praediorum decem vei plura, ajo, tóti es eandem protestationem recurrere debere, quot distincta in ea occurrunt nomina; necesse tarnen non érit toties quoties ipsum extractum per extensum circumseribere; hoc enim praeter taedium repetitionis, quae in regestratione evitari non potest, infinitum laborem involvit, verum suffecerit extractum illum semel sub principális protestantis nomine esse circumseriptum, sub reliquis verő nominibus tam personarum, quam vei maximé rerum tantummodo breviter attactum cum provocatione ad fusum extractum. Dixi, vei maximé rerum ratio est, quod cum familiae saepius emoriantur, jura autem possesionaria in perpetuum maneant, necessario sub propriis eorum nominibus recapitulari debent, ut hac methodo novis possessoribus usui esse possint. Si erunt aliqui, qui reprotestati fuerint, tunc illorum nomina tam extractui protestationis subjungi, quam rursum sub proprio suo nomine repeti debebunt, ibi breviter, hic autem fusius, ut sciatur respectu cujus rei reprotestati sint? 3. (Nomen vei cognomen praemitti debet cum numero angulari.) Extractui debet .praemitti nomen vei cognomen paullo majoribus litteris expressüm, quam subjunctae periodi character est, pro ratione rei substratae, quae vei personam vei rem pro objecto habet; praeterea signari numero angulari, ordine numerali procedendo in indefinitum in quavis alphabeti littera. Sciendum. tarnen est, appositionem ejusmodi angularis numeri non requiri ad quemlibet extractum unius ejusdemque rei, si res illa continuo ordine compareat et ad idem substratum pertineat, prout hoc ipsum in, schemate IV. patet; at si una matéria jam cessat, alia autem rursum intercaliter interjaceat et post hanc denuo prioris matériáé continuatio incipiat, vei verő nova matéria sequatur, quae ad idem nomen referunt, tunc tali extractui non tantum novus (praemisso pariter nomine vei cognomine) sed et prior angularis numerus recitatus apponi debet; et vice versa numero primi extractus subjungi numerus continuati extractus. Ratio hujus manipulationis ea est, ut immediate adpareat sub «quibusnam adhuc numeris in eadem alphabeti littera res eadem contineatur. Nam cum registrator scire in antecessum nequeat, quantae extensionis una matéria esse possit, hinc üli nee spatium pro ejus capacitate vacuum determinare valet et posito determinaret, tunc vacuitates in tantum volumen exerescere deberent, ut liber talis plus de inani vacuo, quam verő rei scriptae comprehenderet; igitur numerus iste tanquam fini regestrationis apprime congruus rejici non potest; quid quod memóriám operantis adjuvet et ad faciendum rerum nexum facilitatem praestet; non enim opus est repetere, quod in priori extractu jam dictum est, cum ope numerorum fiat, ut id, quod sub recitato numero continetur, imaginarie sub continuato quoque existere supponatur. Dixi nomen vei cognomen extractui in medio praeponendum esse; neque id sine causa: certum quippe est eos, qui contrariam sententiam tuerentur, in plerisque -hiulcitatem evitare non posse. Sic, exempli gratia, dicerent: CSÁKY EMERICUM ad, vei CSÁKY ad EMERICUM S. R. E. Cardinalem et Supremum Comitatus Bihoriensis Comitem mittitur V. Comes. Quod planius in mea sententia dictum esse puto: 768. CSÁKY -Ad Emericum CSÁKY S. R. E. Cardinalem et Comitatus Bihor Supremum Comitem mittitur V. Comes. 4. (Repertórium originale debet esse purum.) Ex hac manipulationis methodo sequitur repertórium, quod primum registrator conficit, debere esse originale et ipsum purum, igitur illud munde concipi et in charta uniformi debitis marginibus et rubricis disetineta seribi oportebit. v5. (Ad primam alphabeti litteram exaetum.) Cum in totó regestrationis opere praecise spectari debeat finis, ad quem omnis manipulatio revocatur, repertórium