Levéltári Közlemények, 28. (1958)
Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.
Viser Lipót értekezése 163 Liber III. Commissariaticorum. — Tertius liber est commissariaticorüm. In hoc recensebuntur ea, quae ad utriusque, bellici videlicet et provinciális, commissariorum auctoritatem, eorum cum magistratibus publicis relationem pertinent, atque alia eorum officii adtributa. Liber IV. Contributionalium. — Quartus liber de contributionalibus tractabit; ideo in illüm ea referentur, quae de ratione manipulandae contributionis, de obligationibus perceptorum, atque aliis ad hanc speciem pertinentibus objectis constituta sunt. Liber V. Commercialium. — Quintus liber est commercialium. In hunc proinde tractatus cömmerciorum cum exteris nationibus initi, de promovendo item atque manipulando ex propriis regni productis commercio, de diversis monetarum speciebus, de monopoliis et dardanariatu, de vectigalibus et tricesimis etc. referentur. Liber VI. Publico-ecclesiasticorum et religionis. — Sextus liber publico-ecclesiastica et religionis in unum corpus contracta comprehendet. Hic ea deducentur, quae de pietate in superos, de iurisdictione et foro causarum inter homines diversae religionis promovendarum, de manipulatione dotum ecclesiae, de non faciendis in negotio religionis innovationibus, de activitate diversae religionis ministrorum, de matrimonio et baptismate etc. occurrent. Liber VII. Rei litterariae. — Septimus liber rem litterariam complectetur. In hoc qufdquid ad instituendam in bonis artibus juventutem et efformandos bonos patriae cives, sive divorum regum larga munificentia, seu aliorum liberalitate collatum est cum recensione doctorum, localitate item introducti studii, atque librorum prohibitorum indice etc. describetur. Liber VIII. Rei sanitatis. — Octavus liber rem sanitatis comprehendet. In eo de legendis idoneis subjectis, quorum opera infirmis succurratur, de methodo curationis diversae luis et morborum, de praecautionibus tempore universalis contagionis institui solitis etc. agetur. Si in hac classe (idem est de aliis) talia occurrerent, quae mixtam speciem continerent, tunc registratqr prudenti judicio dispiciet ad qualemnam praeterea classem ejusmodi dispositio referri possit, in qua eandem pariter adnotabit. Cum enim non sibi, sed omni posteritati opus suum adcommodare et pro cujuslibet captu adornare debeat, necesse est rem ita procedere, ut (quantum humanitus possibile érit) singulo requirentium generi satisfacere studeat. Sic, exempli gratia, casum, quo praevaricatores in re sanitatis actione Vonveniri et Processus ante executionem sententiae submitti jubetur, apte referet registrator inter res quoque politico-systematico-juridicas sub titulo de fisci magistratualis obligationibus, quas alioquin singulas, quamvis diversarum specierum sint, eorsum referendas habebit, suffecerit tarnen eum solummodo in extractu adnotasse, in quo se provocabit ad librum rei sanitatis, cui dispositionem talem velut. principaliori loco inscriptam reperiet. Liber IX. Urbarialium. — Nonus liber est urbarialium, in quo de obligationibus colonorum erga dominos suos et de horum in illos auctoritate etc. agetur. Liber X. Rerum memoria dignarum. — Decimus liber est de rebus memoria dignis, in quem nativitas et obitus regum ac principum aliorumque regni procerum, diplomata item regum, diversa illörum in subjectos populos benignitätum monumenta, populi vicissim in reges pro diversitate temporum diversa merita, bellorum vicissitudines, illorumque adparatus, pacis tractatus et complura alia perenni memoria digna referentur. Liber XI. Nobilium. — Undecimus liber seriem nobilium, sive ita compellatum nobilium catastrum efficiet, in quem omnes sive adprpbatos, sive repositos seu dubios, sive praetensos referet registrator. Cum enim ad illum dijudicare non pertineat, utrum hic aut alter nobilitatem suam rite et ad praescriptum normalium resolutionum legitimaverit, e, contra autem ad eundem pertineat, ne cui sive ignoranter seu positive noceat, in id diligenter advertet, ut quidquid in hoc passu seu ad edoctionem usus nob.ilit.aris conferre, seu ad facienda nobilitatis indicia familiae proficuum esse in protocollo deprehendet, adcurate in indicem referat. Sic, exempli gratia, deprehenditur quispiam in protocollo compellari nobilis, licet ejus, nobilitas nuspiam edocta compareat, tarnen in hunc librum referri debet; ratio est, quod publicum scire debuerit, cur talem pro nobili in authentico protocollo exponi voluerit? Porro alter legitimatam per se nobilitatem allegabit, quin tarnen legitimata ullibi adpareat; itaque registrator eundem ex causa praetensae pariter horsum referet. Cum enim frequentissimi sint ejusmodi praetendentes, qui aut sua instrumenta requirunt, aut nobilitatem se legitimasse praetextuant et hoc nomine non registratori solum, sed et notariis molesti esse 11*