Levéltári Közlemények, 28. (1958)

Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.

162 Jakó Zsigmond uni eidemque phylirae adscripta intimari. Deprehendimus porro in antiquioribus si­milem materiarum confusionem paullo antedicta majorem, in quibus uno eodemque intimato, continua linearum serié, diversissimarum materiarum species comprehen­duntur. Quae materiarum convulsio cum ingentem in ipsa regestratione, separatione et digessione difficultatem parit fini quoque regestrationis, sive ipsi recto ordini oppo­nitur. (...et auctoritate Consilii L. R. confirmatur.) Observavit has difficultates a prima fere sui institutione excelsum quoque Consilium Regium Locumtenentiale Hun­garicum cum de dato 7-ae Julii 1726 id comitatui nostro intimaret, ut propter allegatas rationes deinceps representationes suas distinctim submittat et plures materias in unam eandemque correspondentiam non conglomeret. Id ipsum reflexorie praecepit idem Consilium Regium in intimato sub dato 16-ae Junii anno 1744 expedito, cum methodus praescripta minus observaretur a regni comitatibus. (Suppeditatur alia partitionis methodus, quae in libris constitit.) Quocirca cum partitio materiarum in ipsis originalibus documentis obtineri nequeat, necesse est, ut de alia methodo in medium consulatur. Aptissimam suppeditant methodum libri, quos registrator e diversis materiig, juxta classes suas et seriem annorum distribuendis ipse compilabit. Sic, exempli gra­tia, volet dispositiones systematicas in libros suarum classium cogere; itaque de­scribi faciet dispositionem talem normativam cum numero angulari ipsius intimati (si aliquo insignitur), infra quem ponet numerum suum distincto colore, exempli gratia rubro cum anno publicationis et numero fasciculi, prout in schemate II. con­spicitur; ideo, ut si necessum sit ipsum originale requirenti exhibere aut de realitate ipsius originális quaestio formaretur, sine ulteriori indicis, aut repertorii inspectione, ipsum continuo juxta indigitationem numeri, anni et fasciculi angulariter adscripto­rum exhibere valeat. §.VII. De partitione materiarum is specie. Nihil in totó fere regestrationis opere tarn arduum atque implexum est, quam recta classium, ad quas ipsa materiarum partitio pertinet, constitutio; in tanta quippe­rerum systematicarum varietate non raro evenit, ut dubitetur, quid quo loco apte referri valeat? Quo in genere ne multus sim, neve per ampliorem istiusmodi Classificationen! difficilem dissertationi meae exitum efficiam, missis caeteris, decem classes con­stituo, ad quas omnis materiarum partitio recte revocabitur, quae singillatim in unum corpus collectae, pro singula classe librum proprium efficiant. Nempe Politico—Syste­matico—Juridica, Militaria, Commissariatica, Contributionalia, Commercialia, Pub­lico—Ecclesiastica et Religionis, Litteraria, Res Sanitatis, Urbarialia, atque Res Me­moria Dignae. Tum alias quattuor classes ad objecta mere personalia relatas, quae itidem in suos libros qualitatibus repertoriorum instructos divisae seriem nobilium,. collationes dignitatum, characterum et officiorum, statum personalem et assessores tabulae judiciariae exhibebunt. Jam de singulis. Liber I. Politico-Systematico-Juridicorum. — Cum in gubernanda republica ea cumprimis spectari debeant, quibus communis civium salus, atque una omnium tranquillitas non solum procurari et conservari valeat, ne sive interna ejusdem secu­ritas turbetur, seu externa quo pacto violetur, sed et qualiter communia commoda promoyeri, quibus item legibus peculiares hominum societates gubernari, tum quae supplicia peccatis dictari, quae bene meritis praemia decerni, qua denique lege judex in jure dicundo dirigi, ne seu nimia lenitate bonis noceat, seu severitate poenae modum correctionis excedat; ideo haec omnia ut ut specie distincta, genere tamen minimé diversa tanquam ad communem omnium salutem directa, sub unum complexum sumimus atque in hoc libro comprehendemus. Liber II. Militarium. — Secundus liber est militarium, in quo quidquid de statu militari sive per rescripta dispositum, seu per speciales decisiones conclusum est, deducetur; si in particularibus regiminum actis ejusmodi resolutiones repertae fuerint, quae normám universalem in se conti nent, tunc ea tarn ad acta regiminis, quam verő* ad hunc librum referentur.

Next

/
Thumbnails
Contents