Levéltári Közlemények, 28. (1958)
Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.
Viser Lipót értekezése 159 decas II. numeretur ab anno 1361 usque 1370 et sic porro. Si inter acta antiquiora (prout passim in regni istius tabulariis per diversas temporum vicissitudines direptis, aut plane annihilatis evenire potest) continuae annorum series desint, tantique sint hiatus annorum, ut ex integri fere saeculi actis una decas rite efformari nequeat, tunc anni tales, etiamsi ad distinctas saeculi decades pertinerent, in unum repertórium referantur, quod, si justae proportionis fuerit, concludatur, dein vero incipient decades, ut praemissum est, numerari. §. III. De libris protocoîlaribus et instituendo eorum examine. Perfecta actorum disquisitone, libri protôcollares in examen adsumi debent. Supponi enim non potest, ut in regno, quod per saecula funestum efferi Mártis. theatrum fuit, cuncta ea, quae politicam rerum administrationem concernebant, requisita cum exactitudine pertractari potuerint; maxime, quod aliqui forte sibi indulgentiores, alii rerum exequendarum multitudine obruti, etsi voluissent, cuncta tamen effectum dare nequiverint. Ideo in hoc puncto perspicacem oportet esse registratorem, vix enim concipi potest, quantam in regestratione difficultatem pariât confusus protocollorum status. (Duplex est protocollum.) Dupliciter autem considerari possunt protocolla, nempe munde descripta et in libros relata, sive, ut stylus obtinet, purisata et originalia, quae partim in reductis, partim vero in rapularibus existere possunt et de manipulations praxi notariis usitata penes ipsa actorum involucra relinqui soient; hoc loco de illis agemus, quae purisata sunt, nam haec ad primarium regestrationis objectum stricte pertinent. (In examine protocollorum 4 sunt attentenda.) Omnis porro, quae de illis institui potest disquisitio, quattuor potissimum capitibus continetur: . 1. (Physica librorum' integritás.) Disqui rendűm est, an reipsa omnia de illis annis contineant, de quibus agere supponuntur, sin defectus ex originalibus penes fasciculum adservari solitis suppleri debebunt; ita scilicet, ut textus in originalibus contenti (etsi forte in solis rapularibus, sive genericis quibusdarn et essentialiter non circumscriptis adnotationibus existèrent) in purum transferantur. 2. (Chronologica in illis contentorum series.) Cum regestratio procedere debeat velut confibulata quaedam temporum história, in qua rerum actarum ordo perturbari non potest, dispiciendum est an liber protocollaris contenta ordine chronologico et. juxta seriem mensiúm recenseat?; in his enim magni saepenumero defectus deteguntur, quos tum evenisse deprehendimus, cum particulares congregationes saepius celebrari solitae et in generalibus congressibus posterius celebratis relatae, post harum (generalium) seriem libro inscriptae habentur, quae rerum perturbatio ingentem in regestratione et molestiam et confusionem causât. Nam detur publicata esse in particulari congregatione mensis Maji quaedam dispositio, cujus supplementum, aut ulterior explanatio in congregatione generali mense Augusto celebrata continetur, tunc stante premissa protocolli irregularitate id, quod tempore posterius est, prius comparebit illo, quod tempore prius est, adeoque in hoc casu modificatio erit sine existentia subjecti. Quare, ut ejusmodi absurditates in regestratione evitentur, necesse est librum talem dissolvere et acta ductu protocollorum originalium juxta seriem mensium collocare, atque simul defectus, si qui essent, ex originalibus, ut praenotatum est, protocollis supplere, 3. (Secretio politicorum a juridicis, criminalibus etc.) Cum juxta methodum antiquis probatam omnia miscerentur in libris protocoîlaribus, ita, ut in illis politica,. criminalia, juridica continua série reperiantur, curandum est, ut similia speciatim adHotentur a qua pagina ad quam?, ut suo tempore, dum, exempli gratia, criminalia in regestrationem adsumpta fuerint, registrator se reflectere possit, in quali libro ea requirenda habeat? 4. (Inscriptio titulorum et numerisatio paginarum.) Adpromptatos taliter, ut praemissum est, libros protôcollares débite paginisabit registrator et praeterea cuilibet paginae adscribet titulum generalis aut particularis congregationis, vel sedriae cum dato diei et anni, quern in prima concursus illius pagina praesefert (!), ut in exemplo: Generalis Congregatio//dd-o 15. Maji Ann. 1715, ex quo patet vocabula Generalis Congregatio ad unam paginam adscribi, ad aliam vero datum diei et anni apponi