Levéltári Közlemények, 28. (1958)
Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.
158 Jakó Zsigmond §• I. De impedimentis regestrationis. (Regestratio ad certum systema revocatur.) Si in omni opère sollicite advert! debet, ut illud juxta certas leges, quibus auctor systema suum superstruere intendit, instituatur, dubium non est, quin in regestratione tabulariorum, in quibus tanta rerunr varietas deprehenditur, observare necesse sit, ne regestrator opus suum sine systemate ad certas régulas exacto adgrediatur. (Impedimenta tolli debent.) Cum autem illud difficilius foret exequi, nisi prius impedimenta, quae cum fine praefixo minus congruunt, quaeve per hominem novum regestratoratus officio admovendum pervideri non possunt, sufferantur; ideo antea omnia regestratori scire expedit, quibuscum adminiculis ejusmodi obices, qui ex natura hujus instituti primum sub ipso opère varii se pandunt, removere necesse habeat. (Quae dupliciter considerantur.) Dupliciter autem fere evenire possunt idmodî obstacula, quae opus sive convellunt, sive retardant; aut enim in ipsis actorum fascibus, aut in protocollis deprehenduntur; quare et duplex est, quae de illis instituf debet inquisitio; primam ad actorum integritatem, alterum ad debitum protocollorum ordinem referemus. §. II. De integritate actorum. * Postquam constitutus registrator ab ordinario notario, cui exacta archivi cognitio ex officio incumbit, de physica actorum localitate se informari faciet, ante omnia explorabit: 1. Num inter acta aliquis jam actu existât ordo?; nempe an acta congregationum generalium ab iis, quae sedium judiciariarum, aut alio nomine veniunt. separata sint?; quod si ordinem hune non inveniet, in eo sollicitus erit, ut haec ab invicem separet. Porro ut hanc actorum separationem tanto facilius perficiat, acta ipsa in classes distribuet et cuilibet certam tabuiarii partem, quam clavi repertoriali distinguet, assignabit. Sic, exempli gratia, classis congregationum generalium et particularium signetur littera À., sedriarum eivilium littera В., criminalium C, urbarialium D., rationum cassae contributionalis E., rationum cassae domesticae F., processuum G. r nobilium investigationum H., conscriptionum antiquarum I., conscriptionis dicalis K., urbariorum L., conscriptionis populationis M. 2. Facta taliter actorum separatione, necesse est, ut ad magis specificam eorum redintegrationem procedat, ad quam obtinendam opus erit singulos congregationum fasces inspicere, num documenta iisdem involuta ibidem proprium suum locum habeant;'fit enim persaepe, ut notarii ex retro-actis annis documenta propter nexum rei excipiant et inter recentiora, quibuscum relationem habent, reposita relinquant, quod facile observabit registrator ex Lecta, vel publicatione per notarium dorsaliter adscripta, vel dato expeditionis, aut in horum defectu ex conjecturis, ratione et judicio. Quod si nihilominus ex praeviis adminiculis locus documenti inveniri non possit, seponatur cum adnotatione, quod in tali congregatione etc. et anno repertum sit, forte erit mentio illius in aliquo protocollo. In eo vero plane non confidat registrator, quod ostensa, exempli gratia, generalium congregationum localitate, sibi fide intégra persvadeat omnia ibi reperiri„ quae ad classem illam referri deberent; cum enim extra dubium sit, quod nullum adhuc fixum manipulationis systema in regni comitatibus observatum sit, contigit, ut saepe ea, quae forent publica, in ipsis secretis judiciariis sedibus pertractarentur ac per consequens documenta quoque penes illarum acta relinquerentur. Quare diligenter earum fasciculos examinabit, an non, quae statum reipublicae communem tangunt,. in illis reperiantur ordinationes regiae etc., quas ibi repertas continuo excipiet, cum ea nihilominus adnotatione, quae documentum eo repositum fuisse innuat, ut suo tempore eidem locum publicationis in certo protocollo adsignare possit. 3. Habita actorum redintegratione, eadem in decades annorum dispescantur. Incipiat numerari decas ab unitate. Exempli gratia acta existunt ab anno 1353 usque in haec tempóra, itaque sumatur decas I-a ab anno 1353 usque 1360, quae erit manca;