Levéltári Közlemények, 13. (1934)
Levéltári Közlemények, 13. (1935) 1–4. - ÉRTEKEZÉSEK - Mályusz Elemér: A szlavóniai és horvátországi középkori pálos kolostorok oklevelei az Országos Levéltárban : tizenegyedik, befejező közlemény / 233–265. o.
254 DR. MÁLYUSZ ELEMÉR florenos. Item si me contingent móri, remíttatur eidem claustro possessio Kozowcz. Item apud relictam Zekel habeo quandam pecuniam pro possessione eiusdem. Item Grantha videat circa illa dominus Michael plebanus sancti Nicolai et connumeret cum eis, quorum sunt possessiones et exponat ad ecclesiam sancti Nicolai. Item Kwzachina remíttatur Stephano et Georgio de Zenche, filiis condam Iohannis de Zenche et cum Francisco ita agant, ut non ledatur anima mea. Item habeo quandam porcionem de porcione Stephani pro quinquaginta quinque florenis, remittatur sibi absque pecunia. Item segetes ibi existentes dividant ipsi Stephanus et Georgius tantum inter se, sed non Franciscus. Item domine Katherine sorori mee illos florenos, quos filius suus tenetur michi pro possessionibus suis, super quibus sunt litere facte, lego eidem domine Katherine, ut ipse dominus Bernardus solvat matri sue. Item aliquas tegulas vulgo Czigel receperam ab ecclesia omnium sanctorum, lego pro eisdem viginti florenis ecclesie eorundem, ut ad eandem ecclesiam exponantur, sed non dentur ad manus plebani, nísi alicui, qui esset provisor circa dictam ecclesiam tempore necessitatis, Item habeo quendam orphanum in Varallya Gywrko nomine, apud Doricza sunt quedam pecunie, dentur sibi. Item lego domine Elizabeth conthorali mee illa tria millía florenorum aut illas possessiones, quas impignoravit michi magnificus Iohannes Hennyng de Zomzedwara, super quos et quas sunt litere capítuli Chasmensis et sunt in claustro de Varallya apud gwardianum, licet dicte possessiones ad hue non sunt per me occupate propter racionabilem causam, de quibus causis inveniuntur littere ipsius manu sua propria scripte, fide sua medíante assumpta et credimus sibi tanquam boné fideí homini et íusto. Et íste líttere sunt in ladula nostra. Item lego eidem domine Elizabeth conthorali mee in promptu tria míllia florenorum, desuper autem de supranomínatis florenis si alíquid remanebit, solvant íllis ancillis pauperibus, que remanserunt a domina Barbara, quia nichil dedi ípsis. Cum tarnen ipsa domina Barbara in testamento suo commiserat ad me, ut solvem ipsís et Georgio famulo, solvatur quantum merebitur, sí autem non posset pervenire cum illa superfluitate, vendantur porci mei et solvantur omnes mercenarii meí, ut non sit clamor ad deum ad animam meam. Item sunt quedam pulvinaria matrís mee et domini Demetríí episcopí Iauríensis, que fuerunt legata per ipsos ad hospitale et