Levéltári Közlemények, 13. (1934)
Levéltári Közlemények, 13. (1935) 1–4. - ÉRTEKEZÉSEK - Mályusz Elemér: A szlavóniai és horvátországi középkori pálos kolostorok oklevelei az Országos Levéltárban : tizenegyedik, befejező közlemény / 233–265. o.
A PÁLOS KOLOSTOROK KÖZÉPKORI OKLEVELEI 255 alie res ín testamentis ipsorum, illa reddat domina ibi, quo sunt legata. Item litem seu causam, quam habeo cum magnifico Bernardino comité de Modrussa ac filiîs Herendich mitto ad executores meos ad disponendam in capitulo Zagrabiensi aut Chasmensi, ubi tucius et honestius perfici posset cottidiana missa perpetualis singulis annis pro anima mea et anima domine Barbare prime consortis mee et parentum suorum, ita tamen, quod si prefatus Bernardinus aut filii Herendich cum eodem capitulo litigare vellent, tune de bonis meis dentur eis in subsidium floreni centum. Item Koruskam lego domine Elizabeth consorti mee, ita tamen, quod dicta possessio constat me pro pecunia, quia lites habui pro eadem in congregacione generali et quia non habui aliquas litteras super omnes porciones illas, ideo illis nobilibus seu generacioni illi certam summám pecuniarum solvi, super quibus certe littere sunt emanate. Item quando contingent mori domine Elizabeth consorti mee, tune peto ipsam, ut Koruskam det béate Marie virgini in Varallya. Item lego unam sessionem in villa Mrezthna ecclesie saneti Thome, in qua alias residebat soror Iohannis wayvode. Item alias res, quas habeo, videlicet equos, boves, vaccas, vina, blada, seminaturas ubilibet in oreis et campis existentes, item clenodia domus ubilibet et ubieunque, tarn in castro, quam in castello et in curiis ubique et alia omnia bona mea lego consorti mee domine Elizabeth. Item equum nigrum maiorem ducant ante me et detur ille fratribus. Alium similiter nigrum ducant et dent communitati plebanorum pro anima mea. Item omnia monilia, anulos, baltheos, quos habeo, lego domine Elizabeth consorti mee. Item illum unum equum, qui est emptus in Zdencz, dent Gregorio famulo meo, alium eundem pro Mathia castellano. Item rogo serenissimum dominum meum, dominum Ladislaum regem Hungarie, ut sua maiestas protegat hanc Elizabeth pauperculam consortem meam in curia in Varallya et villa Chasmafalwa, ut saltem habeat sustentacionem corporis de piscibus cum pertinenciis, videlicet superiori provincia et Werthlin, quod erat tempore meo ad servicia eiusdem curie mee in Varallya, lego domine Elizabeth consorti mee. Item possessionem meam Gersencze cum pertinenciis ac porcionem possessionariam videlicet Zawamelleke cum pertinenciis et villa lego eidem domine Elizabeth consorti mee et peto dominum regem ob respectu dei omnipotentis et salutis sue serenitatis, ut sit protector eidem domine Elizabeth