7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XVIII. Csongrád vármegye statuma, 1733.
comprehensionem malefactorum processumque contra eosdem instituendum talis observenda erit methodus, nimirum si jurisdictionem quampiam extraneam in terreno pure jurisdictioni comitatensi subjecto, - ut contingere sólet, - malefactorum praeter casum continuae persecutionis comprehendere contingeret, eundem ad manus comitatenses ad praescriptum...resignare sit obligata, quod ipsum comitatus quoque, intra quindenam facta per jurisdictionem insinuatione observabit. 6. Ex quo in rebus, quae obnoxiantur iimitationi, magistratui comitatensi authoritas delata esset,. hinc eandem quotannis cum concursu deputatorum civitatis Szegediensis, et militarium requisito quoad militares dominó commendante praesidii Szegediensis, effectuandam habebit, in quantum mutatione quapiam egeret, cui libera quoque et regia civitas Szegediensis, semet in conformitate articuli 71. 1659. accomodare sit obligata. 7. Dominus judlium, aut eidem substitutus post comprehensionem cujusvis malefactoris intra quindenam communem inquisitionem adversus comprehensum cum debita fassionum expressione peragere ex officio tenebitur, ut taliter revisiones malefactorum facilitentur - et accelerentur. Quod si vero dominus judlium vei eidem substitutus hac in parte remissus et negligens fuerit compertus, et ob similem defectun causa incaptivati revideri, nequivérit /nisi legale impedimentum, et sufficiens excusatio adsit/ toties quoties ex salario negligentis floreni 12 per dominum vicecomitem detrahutatur, ad domesticas comitatus necessitates convertendi. 8. Actiones tam civiles quam criminales nomine fiscalis erigantur, ac ad actionem responsa de verbo ad verbum scribantur,