7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXX. Protestáns iskolai szabályzat, 1784.
mox tertium, quartum, quintumque, at de nomine compellandum, ibi, ubi prior defierat, succedere iubeant continua usque dum, sic saepius per diversos eundo et redeundo, omnes discipuli pensum propositum, aliquoties repetendo, absolverint. Hunc in finem singuli omnium discipulorum suorum nomina, in serié, ordine descripta perpetuo ob oculos habent. XIV.A verberibus, in quantum id consequi licet, abstinendum est; neque haec unquam, nisi pertinax forte malitia alicuius coercenda erit, adhibenda erunt. Qui per naturam ingenio sunt tardiori; sed tamen conari observantur: hi non verberibus exagitandi, -sed cohortationibus excitandi et crebra dictorum repetitione iuvandi sunt. Hunc in finéra aemulatio et honestum gloriae stúdium, inter discipulos, fovenda erunt. Licebit itaque condiscipulum suum cuique pro gradu, ex veteri instituto, praevocare. In hac vero aemulatione discipulorum suorum, praeceptor talem se, inter certantes, arbitrium praebeat, ut ex vultu, verbis, gestibusque eius, palám constet, se alacritatem, in omnibus, laudare et favore complecti; ignaviam vero detestari. Melioribus et alacrioribus interdum etiam in gravioribus delictis, parcendum; nisi forte, hi,destinata malitia praecaverint. Curandum, ut diligentiores honorentur a segnioribus; id quod facillime consequetur praeceptor, si ipse, suo exemplo, ostenderit, se illos ab his distinguere. Adtendendum tamen est,ne laus et probum, nimia crebritate, vilescat, neve discipuli animos despondeant. Instructio pro praeceptore elementariorum Praeceptoris hujus classis erit: tanellos in scholam missos blandis alloquiis allicere, eosdem ad amorem studiorum excitate;