7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXX. Protestáns iskolai szabályzat, 1784.

ut ea, qua decet, reverentia fiat. Praeceptores ipsi suis exemp­lo praeibunt; se et totum corporis habitum ad Divinae Majesta­tis venerationem componendo. IV. Horas binas continuas ante meridiem, totidem a meridie, aeque continuas. Praeceptores publici impendant classibus suis docendis; privati autem praeceptores singulas ante meridiem, singulas rursus a meridie dabunt revocandis iis, quae praecep­tore publici tradiderunt, proxima hora, in classibus suis. V. In classem suam, sine scitu et consensu professorum admittant neminem. /.../ X. Nemo praeceptorum discipulis suis tradat quiddam, quod inuti­le esse ipse, periculo proprio, edoctus est, de quo probabiliter quisque per se iudicabit; modo propriam experientiam consulat, utrum sibi hoc, de quo tradendo cogitat, vei, in disciplinis addiscendis, vei in vita communi aliquo casu, vere profuerit an non ? Inprimis caveant omnes ne quid majoris momenti,incoiisvLLtis superioribus, tradant. XI. Perpetuo in eo sint praeceptores, ut discipuli, sine adgra­vatione memóriáé, ex crebrisque responsionibus ad quaestiones propositas discant omnia, quae discenda sunt; et iudicium exer­ceatur potius, quam memória fatigetur. /.../ XIII.Adsuefaciant ajdtentationi discipulos suos; sine certo or­dine, nunc unum, mox illum, interrogando de iis, que tractan­tur, praesertim exactione pensi, ne unquam unum jubeant totum pensum continuo reddere, sed ubi unus exorsus fuerit, mox, post aliquot sententias lectas aut de memória recitatas, alium eidem,

Next

/
Thumbnails
Contents