7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. I. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 179 p.

Források - VI. 1720-as összeírás, Szabolcs megye, Bercel

- 45 ­-VI. Magyar Országos Levéltár N 79. 1720-as összeírás Szabó lcs_megve_ 1 _Bercel 1 ^ In possessione Berezeli /.../ Habentur duo campi, quorum tricestimalitas in de­missiori et piano licet frequentioribus Tibisci exun­dationibus deterioraretur, nihilominus tamen his cessan­tibus pariter usui deserviret, in aliis autem sui par­tibus elevatiores, et utcunque sabulosi essent, utro­bique tamen quatuor de ordinario bobus cultivabiles. Procreationis talis, ut post inseminationem unius cu­buli, sive siliginis, sive vero tritici autumnalium alii praeter hunc quatuor communiter prosperarentur. Cultura autem triplicari assoleret. Vernalis vero se­minatura, et avenae, et hordei fructificarit. Prata praemissae exundationi obnoxia caricibus ultra dimidietatem mixtum producentia foenum haberent. Pascua quadraginta circiter pecoribus sufficientia, in quibus salsae quoque paludes adaquationi. pecorum deservientes darentur. Ligna focalia pariter sufficientia. Silvam glandiferam cum dominis terestribus communem habe­rent, in qua tempore procreationis glandium, abs­que ulla praestatione census, aut decimae centum majales incolarum meliorabiles forent, quae pro aedificiis etiam deserviret, extra-

Next

/
Thumbnails
Contents