Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

harum Serie volumus peruenire. Quod venientibus ad nostram presenciam Nicolao et Stephano filijs Nicolai fily petri de Chigetiuise onera et grauamina Thome Johannis laurenci et Symonis filiorum eiusdem Nicolai si infrascripta ratificare nollent in se ipsos et super bona ipsorum assumpmendo ab vna parte vero ab alia ladislao filio Andre fili Sike de eadem Chigetiuise per prefatos Nicolaum et Stephanum nobis confessum extitit eomodo, Quod quia anotatus ladislaus filius Andree cum ipsis ex vna generacione proximitatis et fraternitatis ac ab vno auo esset procreatus, Obhoc ipse directam et equalem medietatem cuiusdam porcionis ipsorum possessionarie in eadem Chigetiuise vocata in Comitatu de Zarand existenti habite partém scilicet a parte possessionis Zarand et a plaga occidentali inter porciones possessionarias eorum Nicolai et Stephani ac Bartholomei üli ladislai dicti Sep adiacentem cum omnibus eiusdem vtilitatibus vtilita­tumque integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis videlicet Siluis Nemoribus pratis terris arabilibus cultis et incultis ac omnibus alijs fructuositatibus ad dictam medietatem predicte porcionis possessionarie de Jure spectantibus memorato ladislao filio Andree fili Sike fratri ipsorum patrueli dedissent donassent et contu­lissent ymo dederunt donauerunt et contulerunt nostri in presencia in filios filiorum eiusdem ladislai Jure perpetuo et irreuocabiliter in perpetuum possidere, In qua porcione idem ladislaus ex parte eorundem Nicolai et Stephani et ipsorum successorum contentus extitit nostro in conspectu. Assumpserunt nichilominus ijdem Nicolaus et Stephanus eundem ladislaum et suos succes­sores contra quoslibet impetitores racione dicte medietatis anotate porcionis possessionarie proprijs ipsorum laboribus et expensis defensare ac in dominio eiusdem pacifice con­seruare obligantes se quod si facere non possent aut facere non curarent extunc ipsi contra eundem ladislaum in quinquaginta Marcis denariorum grauis ponderis con­uincerentur aut si prefatus ladislaus super eosdem Nico­laum et Stephanum plures porciones possessionarias aqui-

Next

/
Thumbnails
Contents