Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
115. 1390. Temesvár január 25., 28. és február 5. (C)apitulum ecclesie Orodiensis, Omnibus christifidelibus presentibus et futuris, noticiam presencium habituris, Salutem in salutis largitore, ad vniuersorum noticiam, hamm serie volumus peruenire, Quod accedens in nostram presenciam, Mychael oly m Judex de The'mesuar, exhibuit nobis quasdam trés litteras, vnam scilicet serenissimi principis domini nostri, domini Sigismundi dei gracia incliti regis Hungarie Dalmacie Croacie etc. ac Marchionis Brandenburgensis secreto sigillo eius consignatas, alteram vero domine nostre domine Marié eadem dei gracia regine Hungarie Dalmacie Croacie etc. tereiamque magnifici viri domini ladislai Woyuode Transsyluanensis, patentes, petens nos precum instancia, vt easdem de uerbo ad uerbum transscribi, ac nostris litteris priuilegialibus inseri alphabetoque intercidi faceremus vberiorem ad cautelam, quarum vnius videlicet ipsius domini nostri Sigismundi regis, tenor per omnia talis est, Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. Memorie comendantes, tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod Mychael filius Benedicti Ciuis noster de Themeswar ad nostre maiestatis veniendo presenciam, nobis detexit querulose, quomodo in festő assumpcionis beate Marié virginis, cuius nunc quinta adüeniret reuolucio annualis, domus sua in eadem Ciuitate nostra habita, casu contingenti in qua sua literalia Instrumenta super possessionibus suis Kyspala et Noghpala vocatis in districtu de Hathzag existentibus confecta, per condam serenissimum principem dominum lodouicum regem Hungarie patrem (így) nostrum carissimum felicis memorie sibi donatis inter alias res suas conbusta extitissent, Supplicans ipse Mychael humili precum instancia, sua et Jaeobi fratris sui in personis, nostre maiestati, vt easdem possessiones, noue donacionis nostre titulo eydem donare dignaremur, Et quia nos in hae parte, magnifieus