Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
iestas dictum castellum cum eisdem et aliis nonnullis bonis et iuribus possessionariis tandem nove etiam sue donationis titulo prefatis condam Iohanni Erdély et domine Justine simul cum iure suo regio in eisdem castello et bonis habito dedisset; ceterum ipsa condam paterna maiestas illis quoque mutue donationi et obligationi ac aliis omnibus dispositionibus, quas prefati condam Iohannes, Thomas et Martinus filii condam Stephani Erdély ac ipsa condam domina Justina consors eiusdem condam Iohannis ab una, parte vero ex altéra Stephanus filius condam Iohannis de Swk mediantibus literis dicti conventus de et super possessionibus et portionibus ipsorum possessionariis similiter infra nominandis inter ipsos et eorum heredes fecisse dinoscebantur, pari modo suum regium consensum prebuisset, iusque suum regium bonis in eisdem habitum memoratis condam Iohanni, Thome, Martino, domine Justine et Stephano de predicta Swk, ipsorumque heredibus contulisset; et quod etiam serenissimus princeps condam dominus Mathias rex predecessor noster felicis memorie egregio Ladislao Erdély filio Nicolai Erdély de Somkerek, fratri et consanguineo eiusdem exponentis totales portiones possessionarias egregii condam Stephani Erdély de Somkerek infra scriptas per notam infidelitatis, quam idem modo infra scripto incurrisse dicitur, prefato condam Ladislao et eiusdem cunctis heredibus servitiorum eiusdem ob respectum dedisset et contulisset, super quibus omnibus idem exponens literas etiam sufficientes tam ipsius condam paterne maiestatis, quam etiam dicti domini Mathie regis habuisset, sed illas per populares et rusticos, qui anno superiori insurrexerant, a se ablatas et alienatas fuisse asserit, quibus ex quoad presens pro iurium suorum defensione summe esset necessarius, ob hoc supplicavit nobis, ut tenores signaturarum huiusmodi literarum eiusdem condam paterne maiestatis et dicti condam Mathie regis, in quibus scilicet litere tales de more consignari solent, in domo nostra thavernicali perquiri faceremus, atque paria huiusmodi tenorum sive signaturarum sine diminutione et augmento aliquali eidem exponenti pro iurium suorum defensione in transumpto literarum nostrarum extradari et emanari facere dignaremur, Nos igitur