Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
rumque nobilitarium in Swk et Somkerek predictis constructarum, molendinorumque ibidem adiacentium, terrarum etiam arabilium et fenetorum ad easdem domos et curias nobilitares pertinentium, necnon equorum equatialium ipsius condam Iohannis filii iam fati Stephani Erdély in ipsos protestantes et egregium Martinum filium prelibati olim Stephani Erdély equali iure condescensarum eidem Martino Erdély quandam fecerit fassionem perhennalem, tamen idem Gregorius Erdély propter imperfectam et iuvenilem etatem suam tempore fassionis sue cum prefato Martino Erdély modo antelato facte ad aliquam fassionem maximé perhennalem, confederationem etiam quovismodo faciendam inhabilis et impotens exstitisset, prout esset etiam modo, quapropter facta huiusmodi protestatione dictus Gregorius Erdély premissam suam fassionem modo premisso factam tanquam indeliberate et improvise, temporeque et etate imperfecta celebratam atque factam, prout de regni consuetudine in talibus observari sólet, antefatus vero Gaspar annotati Gregorii fratris sui fassionem revocarunt et retractarunt, et nichilominus prefatum Martinum Erdély ipsiusque heredes ab occupatione, usurpationeque pre tactarum possessionum, portionumque et iurium possessionariarum, ac castelli, domorumque et curiarum nobilitarium, molendinorumque ac terrarum arabilium et fenetorum, necnon equorum equatialium iam fati olim Iohannis Erdély, usuque fructuum et quarumlibet utilitatum earundem perceptione seu percipi factione quomodolibet iam factis vei fiendis prohibuerunt contradicendo et contradixerunt inhibendo publice et manifeste coram nobis. Quibus sic habitis iidem Gregorius et Gaspar protestando nos instanter postularunt, ut visa etate eorundem literas nostras superinde dare et concedere dignaremur. Visa igitur etate ipsorum, quantum animo metiri et visu considerare potuimus, prefatum Gregorium viginti duorum, annotatum vero Gaspar viginti annorum fore et esse agnovimus. In quorum omnium premissorum testimonium presentes literas nostras patentes memoratis Gregorio et Gaspar protestantibus superinde duximus concedendas communi iustitia suadente. Dátum in oppido Zenth Agotha, in vigilia festi