Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

molendini preparationem et edificationem idem Martinus Erdély ipsis Gregorio, Gaspari et Balthasari mille ílorenos paratis in pecuniis dedisset atque superaddidisset; hoc non pretermisso, quod ex quo ipse Martinus Erdély quandam possessionem Wyfalw alias Tbohath nuncupatam in terris et territorio ad pertinentias prescripte possessionis Somkerek spectantem de novo collocasset populosamque fecisset, ideo eadem possessio Wyfalw totaliter et integre prefato Martino Erdély, suisque heredibus et posteritatibus universis in per­petuum consimíliter cessisset possidenda. Verum tamen quia ipsa eadem possessio metali adhuc distinctione a ceteris villis et prescriptis possessionibus ad Somkerek predictam pertinentibus nondum fuisset separata, propterea tempore divisionis et sequestrationis earundem possessionum, perti­nentiarum scilicet ipsius possessionis Somkerek inter partes prenotatas modo pre allegato fiende prenominatus homo no­ster vayvodalis ad huiusmodi possessionariam divisionem per nos ut prefertur mittendus, presentibus aliis sex probis et nobilibus viris per ipsas partes ad id penes ipsum hominem nostrum equali numero eligendis, prescriptam possessionem Wyfalw alias ut premissum est Thohath appellatam ab aliis villis et possessionibus circumcirca illám adiacentibus metali distinctione et novarum metarum in locis necessariis erectione segregare, distinguereque et sequestrare, atque tot et tantum de terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis et silvis, quot videlicet et quantum ad usum incolarum et inhabitatorum eiusdem possessionis secundum deum et eius iustitiam competenter sufficere videbitur, eidem possessioni dare et relinquere debeat atque teneatur, dividen­dique et sequestrandi, ac dandi et relinquendi plenariam habeat potestatis facultatem; hoc quoque adiecto, quod piscina Soostho nuncupata in territorio possessionis Somkerek pre­dicte adiacens simul cum pomerio in facie dicte possessionis Nemege hungaricali habito prelibato Martino Erdély, altéra vero piscina Alsokystho dicta subtus scilicet piscinam pre­fatorum Gregorii, Gasparis et Balthasaris Nagtbo vocatam existens una cum pomerio in facie ipsius possessionis Som­kerek in latere videlicet montis situato eisdem Gregorio,

Next

/
Thumbnails
Contents