Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

tatis condempnati fuissent ac inter illos prelibatus quoque Stephanus Erdély páter utputa prefati Martini, avus vero dicti Gregorii proscriptus pariter et nota ipsa infidelitatis irretitus atque innodatus exstitisset, tunc licet idem dominus Mathias rex prenarratas ipsius condam Stephani possessiones Gernyezeg et Saromberk, ac portiones eiusdem possessiona­rias in predictis possessionibus Chanad et Zederyes habitas magnifico condam domino Nicolao Chwpor de Monozlo per huiusmodi notam infidelitatis perpetuo contulerit possidendas, prescripte tamen possessiones Somkerek, Wdwarhel, Zaz­berethe, Egres, Zeker Berethe, Kach, Magas Marth, Wyragos Berek, Nemege hungaricalis alio nomine Nemege saxonicalis, Nemege volachalis, Lwchka, Prezlop, Chepan et Nemethy nominate pre manibus eiusdem Stephani Erdély ad inter­cessionem et humilimam supplicationem domine consortis sue salve remansissent et illese, et ex consequenti in here­des et posteritates eiusdem universos optimo iure fuissent devolute; propterea easdem totales possessiones Somkerek Wdwarhel, Zazberethe, Egres, Zeker Berethe, Kach, Magas Marth, Wyragos Berek, Nemege hungaricalem alio nomine Nemege saxonicalem, Nemege volachalem, Lwchka, Prezlop et Chepan, que etiam perprius inter prenominatos condam íohannem et Thomam ac ipsum Martinum Erdély divise fuissent, excepta prenotata possessione Nemethy, simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, utilita­tumque et proventuum ac pertinentiarum ipsarum integrita­tibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus per no­strum hominem de sede nostra iudiciaria per nos ad id specialiter transmittendum in duas rectas et coequales, dem­ptis dumtaxat domo lapidea et curia nobilitari prenotati con­dam Iohannis Erdély in ipsa possessione Somkerek habita et altéra domo ac curia pariter nobilitari dicti Martini propria ibidem consimiliter adiacentibus, que una cum terris arabili­bus et pratis ac fenilibus ad. easdem ab antiquo spectantibus et quodam novo molendino per eundem Martinum in fluvio Sayo in facie eiusdem possessionis decurrenti constructo, ac equorum (h)orto ex opposito dicte domus lapidee a parte sci-

Next

/
Thumbnails
Contents