Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

licet possessionis Wdvvarhel predicte adiácente soli ipsi Martino Erdély, suisque heredibus et posteritatibus universis perpetuo remansissent possidende, dividere et sequestrare deberent atque tenerentur partes et portiones, quarum una prelibato Martino suisque filiis prenominatis, altéra vero recta pars seu equalis medietas earundem memoratis Gregorio ac Gaspari et Balthasari Erdély, ipsarumque partium cunctis heredibus et posteritatibus in perpetuam cedat portionem et hereditatem; hoc expressato, quod ipsi quoque Gregorius ac Gaspar et Balthasar in pre tacto fluvio Sayo in facie ut pre­fertur ipsius possessionis Somkerek decurrenti, ubi maluerint, unum molendinum pro se erigendi et construendi habeant facultatem, ita tamen, ut per aggeris repletionem et aquarum tumefactionem predictum molendinum antefati Martini Erdély non obruatur neque dampnum patiatur, et quod prescripta possessio Nemethy simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus totaliter prelibatis Gre­gorio ac Gaspari et Balthasari Erdély, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis in perpetuum remaneat possidenda. Ceterum quia prescripte possessiones Gernyezeg et Sa­romberk, ac portiones possessionarie in possessionibus Chanad et Zederyes habite, que sepe fati condam Stephani Erdély prefuissent, una cum prescriptis possessionibus Saarpathak et Kewrthwelkapw, que Michaelis Zekel de Zenth Iwan exsti­tissent ac aliis possessionibus condam Michaelis de Swk Saarmas, Wyssa, Azzonfalwa et utraque Kaallyan, necnon portioné eiusdem possessionaria in pre tacta possessione Swk habita per notam infidelitatis eorum pre declaratam per me­moratum condam dominum Mathiam regem prefato olim Nicolao Chwpor de Monozlo primum donate et tandem via quadam compositionis ab eodem condam Nicolao Chwpor per ipsum condam dominum Mathiam regem ablate et per eundem generose condam domine Justine filie olim Osvaldi Zylagy de Horogzeg, relicte videlicet egregii condam Ladislai Pangracz de Zenth Myclos perpetuo collate fuissent, ac deinde medio eiusdem domine Justine, quam prenominatus Iohannes Erdély legitimam pro se postea duxisset in consortem, ma­21*

Next

/
Thumbnails
Contents