Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
marth, Wyragos Berek, Nemege hungaricali alio nomine Nemege saxonicali, Nemege volachali, Lwchka, Prezlop, Chepan et Nemethy nominatis in Zolnok interiori, necnon Zaah, Lekencze, Gerebenes, Néma, Kok et Bewl in Thordensi ac Thwsson, Mehes et Welker appellatis in de Kolos, item totalium possessionum eiusdem Gernyezeg, Saromberk, Saarpathak et Kewrthwelkapw in Thordensi predicto, necnon Saarmaas, Zylwas, Wyssa, Azzonfalwa et utraque Kallyan vocatarum in prescripto de Kolos, preterea portionum pariter eiusdem, possessionariarum in possessionibus Swk in eodem de Colos ac Chanad et Zederyes nuncupatis in dicto Thordensi comitatibus partium Transsilvanarum existentibus habitarum et adiacentium varié lites et differentie, contentionumque materie mote, suborte et suscitate fuerint et huiusmodi differentie atque cause in presentibus octavis festi Epiphaniarum Domini discuti etiam et adiudicari debuerint, tamen nunc eedem partes tum matúra inter se se deliberatione prehabita, tum vero egregiorum magistri Stephani de Werbewcz nostri et iudicis curie regie prothonotarii ac Leonardi Barlabassy de Hederfaya vicevayvode nostri Transsilvanensis, necnon Michaelis de Zob, Nicolai de Bethlen, Iohannis de Thornallya, Francisci de Thorozko, Gasparis Sykesd de Theremy, Francisci Apafy de Apa Naghfalw, Michaelis Barlabassy de Chezthwe et Nicolai de Omboz aliorumque nonnullorum proborum et nobilium notabiliumque virorum partes inter easdem pro futura pacis amenitate diutius laborantium sano inducti consilio premissis lítium, quarum eventus et exitus ut belli dubius et incertus est, processibus ac anfractibus finem imponere ab expensisque ulterioribus se se preservare, atque nexu et vinculo vere fraternitatis, quo etiam alioquin iure generationis et nature invicem iuncti et colligati existerent, de cetero se se prosequi et amplecti cupientes ad talem pacis et concordie devenissent unionem, prout nostri devenerunt in presentia tali modo, quod ex quo eo tempore, quo per serenissimum principem condam dominum Mathiam regem etc. nönnulli potiores harum partium Transsilvanarum domini et nobiles, quibusdam excessibus et demeritis eorum exigentibus, proscripti et nota perpetue inüdeliTeleki Oklevéltár. II. 2 1 jan. 13. k_