Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
nostri conventus duximus muniendas. Dátum Bistricie in conventu nostro, anno domini Millesimo quingentesimo nono in vigília Iohannis baptiste. Eredetije papíron, alján pecsét töredékeivel, 7295. CXCVII. Görgényben, 1509. jul. 12. Szentgyörgyi és Bazini Péter országbíró és erdélyi vajda előtt Erdélyi Márton a testvére János végrendeletébe, melylyel ez Kőtélén határában levő halastavát a beszterczei és kolosvári domokosrendüeknek hagyományozta, beleegyezését nyilvánítja. Nos comes Petrus, comes de Sancto Georgio et de Bozyn iudex curie serenissimi principis domini Wladislai regis Hungarie, Bohemie etc., necnon vayvoda Transsilvanus et siculorum comes memorie commendamus tenore presentium signiflcantes quibus expedit universis, quod egregius Martinus Erdély de Somkerek coram nobis personaliter constitutus sponte et libere confessus est et retulit in hunc tnodum, quomodo ipse animadvertens, digna quoque mentis consideratione perpendens omnia terrena caduca, experientiaque teste transitoria et nichil eorum perpetue, nisi quod in dei laudem per quempiam collatum fuerit duraturum esse, cupiens preterea id seminare in terris, quod multiplicato cum fructu metere recolligereque posset in celis, et ut terrena ipsa in celestia transitoria in eterna felici valeat commercio commutare, sane ex singulari sincera animi sui devotione, quam ipse erga religiosos fratres ordinis predicatorum hactenus habuisset haberetque et in presentiarum, totum et omne ius suum, omnemque iuris et dominii proprietatem, quod et quam ipse in quadam piscina in territorio possessionis Kewthelen in comitatu de Kolos existentis et adiacentis ipsum iure successorio concernentis, quam videlicet alias condam Iohannes similiter Erdély fráter suus carnalis ab egregio condam Stephano de Swk pretio competenti emisset, idemque in ultima sua voluntate prescriptis fratribus in claustris civitatum Bestriciensis et Coloswariensis degentibus testamen1509. jun. 2?