Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

1 1509. jul. 12. taliter legasset, pronunc habuisset vei se aut suos heredes in futurum quomodolibet habere sperasset, in prenotatos fra­tres eorumque successores universos pro sua ac prefati con­dam Iohannis Erdély fratris sui, consortisque et filiorum ac parentum eiusdem animarum salute in perpetuam eleemosynam transtulisset pleno cum effectu, illi siquidem testamentarie legationi prelibati condam Iohannis Erdély suum consensum prebuisset benivolum pariter et assensum, prout transtulit et per omnia consensit coram nobis, tali modo eaque conditione mediante, quod iidem fratres successivis semper temporibus decimas proventuum pre tacte piscine plebano possessionis Swk predicte in dicto comitatu de Colos existentis semper pro tempore constituto extradare et concedere administrare­que deberent et tenerentur; hoc non pretermisso, quod pre­scripti fratres in pre tactis claustris Coloswariensi et Bestri­ciensi degentes in facie aggeris seu repleture ipsius piscine nullo unquam tempore molendinum aliquod pro se erigi pre­parareque valerent atque possint, si vero ausu temerario iidem fratres aliquod molendinum pro se preparari facere attentarent, extunc ipsi pre tactam ipsorum piscinam modo premisso eisdem collatam rursus et iterum resignare, ma­nusque suas de eadem excipere, sicque eandem solum vigore presentium amittere possent atque deberent eo facto. Ad que premissa religiosi fratres Petrus de Cibinio prior claustri Bistriciensis et Anthonius de Segeswar in suis ac ceterorum fratrum personis sponte obligarunt coram nobis, harum no­strarum pendentis et autentici sigilli nostri munimine robo­ratarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in Gergen, in profesto *) beate Margarethe virginis et martyris anno domini Millesimo quingentesimo nono. Lecta per magistrum Paulum Barchay secretarium. Egykorú másolata papíron, 7295. Megvan még a kolosmonostori conventnek 1509. in festő beati Luce euangeliste (oct. 18.) somkereki Erdélyi Márton kérésére papíron kiadott átiratában, hátán pecsét nyomai­val, 7452. *) Az átiratban csak festő olvasható.

Next

/
Thumbnails
Contents