Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
CLIX. Szentkirályon, 1501. febr. 2. Szentgyörgyi és Bazini Péter országbíró és erdélyi vajda előtt farnasi Veres Benedek özvegye Erdélyi Ilona azon föltétellel, hogy Mikes és Szelistye fele fölött szabadon rendelkezhessék, a megnevezett birtokokból férje után őt és Veres Jánost egyenlőképpen megillető negyedrészt ennek visszaadja. Nos comes Petrus, comes de Sancto Georgio et de Bozyn iudex curie serenissimi principis et domini domini Wladislai regis Hungarie, Bohemie etc. vayvodaque Transsilvanus et comes siculorum etc. memorie commendamus per presentes, quod nobilis domina Elena relicta egregii condam Benedicti Weres de Farnas, filia vero condam Nicolai Erdély de Somkerek ab una, ac egregius Iohannes Weres de prefata Farnas partibus ex altéra coram nobis personaliter constituti sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsa domina Elena directas et equales medietates illarum medietatum totalium possessionum Mykes et Selestye vocatarum in comitatu Thordensi existentium habitas, quas alias prefatus condam Benedictus Weres iure perhennali pro se emerat, que utputa medietates possessionum ipsarum per mortem et decessum ipsius olim Benedicti Weres in eosdem Iohannem Weres et dominam Elenam equali iure condescense forent et redacte, simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet qualitercunque vocitatis ad easdem medietates preseriptarum medietatum possessionum Mykes et Selesthye predictarum de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus eidem Iohanni Weres remisisset et resignasset pleno iure, imo remisit et resignavit coram nobis, hoc per expressum declarato, quod ipsa domina Elena alias medietates possessionum preseriptarum, portiones scilicet suas modo simili simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, quibus vei cui maluerit, vendendi legandique et a se alienandi liberam habeat potestatis facultatem, assumendo nichilominus prelibatus Iohannes