Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1497. aug. 11. comitatibus existentibus habitas simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet egregio Nicolao de Bethlen pro quadam sumpma pecuniarum vendidisset et inscripsisset, cum tamen emptio earundem ipsum Iohannem Erdély cum ratione propinquioris vicinitatis, tumque certis aliis rationabilibus ex causis magis quam prefatum Nicolaum de Bethlen concerneret, proptereaque ipse eidem Nicolao de Bethlen de et super eadem sumpma pecuniarum plenariam satisfactionem facere et impendere, pre tactas quoque portiones possessionarias annotati Iohannis Chapy ab eodem Nicolao pro se rehabere vellet et promptus foret lege regni requirente; habitaque huiusmodi protestatione mox idem Iohannes Erdély prefatum Iohannem Chapy a venditione et inscriptione pre tactarum portionum possessionariarum suarum, annotatum vero Nicolaum de Bethlen ab emptione et quovis sub colore pro se reappropriatione earundem prohibuit et contradixit publice et manifeste coram nobis, vigore et testi monio presentium mediante. Dátum feria sexta proxima post festum beati Nicodemi martyris, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo. Eredetije papíron, hátán pecsét maradványaival, 7445. CXLV. Budán, 1498. febr. 26. II. Ulászló a Szilvás}'' Ambrus és fiai András és Gál magvaszakadtán a koronára szállt kolosvármegyei Mezőszilvás felét hű szolgálataiért udvarnokának Cseszeliczk}' Mátyásnak adományozza. Nos Wladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et servitiis fidelis nostri egregii Mathie Chezelyczky aulici nostri per eum sacre inprimis huius regni nostri Hungarie corone et condam serenissimo principi domino Mathie regi immediato predecessori nostro bone memorie, deindeque maiestati nostre pro locorum et temporum varietate cum