Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

omni fidelitatis constantia exhibitis et impensis, directam vi­delicet et equalem medietatem possessionis Mezewzylwas in partibus regni nostri Transsilvanarum *) in comitatu de Colos existentis habitam, que per mortem et defectum seminis no­bilium condam Ambrosii Zylwasy, ac Andree et Galli filiorum eiusdem ad sacram dicti regni nostri Hungarie coronam con­sequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni consuetudinem atque legem rite et legitime devoluta esse perhibetur et redacta, simul cum omni iure nostro regio, si quod in prescripta medietate possessio­nis Mezewzylwas prenotate etiam alias qualitercunque habe­remus aut eadem nostram quibuscunque viis, módis et ratio­nibus concerneret maiestetem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nerpori­bus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendi­nis molendinorumque locis, generaliter vero quarumlibet utili­tatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existenti­bus, premissisque sic ut prefertur stantibus et se habentibus, memorato Mathie Chezelyczky, eiusdemque heredibus et po­steritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabili­ter tenendam, possidendam pariter et habendam salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum me­diante, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Dátum Bude, feria secunda proxima post festum beati Mathie apostoli anno domini Mille- ­simo quadringentesimo nonagesimo octavo, regnorum nostro­rum Hungarie etc. anno octavo, Bohemie vero vigesimo octavo. II. Ulászló 1498. aug. 10-én kelt levelében, hátrább. 1408. ebr. 20. *) így, Transsilvattis helyett.

Next

/
Thumbnails
Contents