Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

laus filius condam Michaelis Zekel de Zenthywan modo simili onere et cuncto gravamine Iohannis fratris sui carnalis su­per se assumpto coram nobis personaliter constituti, per eos­dem viva voce confessum exstitit pariter et relatum in hunc modum, quod licet inter prescriptas partes ratione et pre­textu totalium possessionum eorundem Nicolai et Iohannis Zekel Sarpathak et Kerthwelkapw vocatarum portionumque possessionariarum in possessionibus eadem Zenthywan, Za­kal et Zengyei appellatis omnino in comitatu Tordensi, nunc erga manus annotati Iohannis Erdély habitarum nonnulle lites et controversionis materie exorte fuerunt ac diutius ven­tilate, ex nonnullorum tamen proborum ac egregiorum viro­rum dispositione ambe partes ad talem pacis et concordie devenissent unionem perpetuo duraturam, quod ipse lohannes Erdély prescriptas portiones possessionarias antelatorum Nico­lai et Iohannis in predictis possessionibus Zenthywan, Zakal et Zengyei habitas modo premisso apud ipsum Iohannem Er­dély nunc existentes eisdem Nicolao et Iohanni Zekel remitte­ret in perpetuum et resignaret pacifice possidendas; insuperque idem lohannes Erdély totales portiones suas possessionarias in possessionibus Faragó in de Kolos ac Néma et Rewcz vocatis in dicto Tordensi comitatibus existentibus ipsum Iohannem Erdély fratresque suos et consanguineos iure hereditario con­cernentes ipsis Nicolao et Iohanni Zekel vita eorum comite similiter pacifice possidendas cum omnibus ipsarum utilitati­bus et obventionibus concederet et relinqueret, ita tamen, quod prefate possessiones eorundem Nicolai et Iohannis Zekel Sarpathak et Kerthwelkapw appellate apud annotatum Io­hannem Erdély consequenterque dominam consortem ante di­ctam vita ipsorum comite remanerent, si vero eundem Iohan­nem Erdély ab hac luce migrare contingerit, extunc ipsa domina consors sua eisdem possessionibus Sarpathak et Kerthwelkapw eodem iure et modo, sicuti ipse lohannes Erdély dominus et maritus suus uteretur, vita sua durante uti, frui et congaudere possit et valeat; post mortem autem et decessum ipsius Iohannis Erdély ac domine consortis sue annotate eedem possessiones Sarpathak et Kerthwelkapw in neminem alium, quam ipsos Nicolaum et Iohannem Zekel

Next

/
Thumbnails
Contents