Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
devolvi possint et reduci, heredesque et posteritates eorundem universos, et quod prescripte portiones possessionarie annotati Iohannis Erdély in prescriptis possessionibus Faragó. Néma et Rewcz habite ipsum Iohannem Erdély, fratresque suos et proximos universos iure hereditario concernentes rursus ad fratres ipsius Iohannis Erdély heredesque et posteritates suos universos perpetuo iure devolvantur; econverso vero si memoratos Nicolaum et Iohannem Zekel ab hac luce absque heredum solatio decedere contingerit, extunc omnia bona et possessiones, portionesque (et) quelibet iura eorundem Nicolai et Iohannis Zekel possessionaria ubivis et in quibuscunque comitatibus regni habite et existentia in antelatum Iohannem Erdély dominamque consortem suam, et per consequens fratres et proximos suos ipsorumque heredes et posteritates universos pleno iure devolvantur in perpetuum et succedant; preterea quod si que partium huiusmodi hanc ipsam compositionem firmiter, inviolabiliter observare noluerit, aut infringere vei quovismodo retractare attemptaverit, extunc pars ipsa in pena amissionis cause sue convincatur et convinci debeat eo facto. Ad que premissa et premissorum singula partes prescripte ultro se obligarunt coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum feria quinta proxima ante festum Penthecostes, anno domini etc. LXXXX. secundo. Extradata. Fogalmazványa papíron, jelzet nélkül. CXXIV. Vésztőn, 1492. oct. 28. Gerlai Abrahámli Benedek gerlai, mezőmegyeri, magori, vésztői és fási birtokrészeit száz forintért Vér Andrásnak zálogba veti. Nos Benedictus Abranfy de Gerla significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod nos pro quadam necessitate nostra urgenti nobili Andree Weer impignoramus seu obligamus portiones nostras in possessionibus Gerla, Mezevv Megver ac Magor, Veeztbew et Faas existentes pro i 1492. jun. 7.