Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
Bohemie etc. vayvoda Trannsilvanus et comes siculorum memorie commendamus, quod egregius Iohannes Erdély de Somkerek onere generose domine Justine consortis sue in se levato ab una, parte vero ex altéra nobilis Nicolaus filius condam Michaelis*) Zekel de Zenthywan modo simili onere et cuncto gravamine Iohannis fratris sui carnalis super se assumpto coram nobis personaliter constituti, per eosdem viva voce confessum exstitit pariter et relatum in hunc módúm, quod licet inter ipsas partes ratione et pretextu totalium possessionum eorundem Nicolai et Iohannis Zekel Sarpathak et Kerthwelkapu vocatarum, portionumque possessionariarum in possessionibus eadem Zenthywan, Zakal et Zengyei appellatis, omnino in comitatu Thordensi nunc erga manus annotati Iohannis Erdély habitarum nonnulle lites et controversionis materie exorte fuerunt ac diutius ventilate, ex nonnullorum tamen proborum ac egregiorum virorum dispositione ambe partes ad talem pacis et concordie devenissent unionem perpetuo duraturam, quod ipse Iohannes Erdély prescriptas portiones possessionarias antelatorum Nicolai et Iohannis Zekel in dictis possessionibus Zenthywan, Zakal et Zengyei habitas modo premisso apud ipsum Iohannem nunc existentes eisdem Nicolao et Iohanni Zekel remitteret in perpetuum et resignaret pacifice possidendas; insuper idem Iohannes Erdély totales portiones suas possessionarias in possessionibus Faragó in de Colos, ac Néma et Rvch vocatis in dicto Thordensi comitatibus existentibus ipsum Iohannem Erdély, fratresque suos et consanguineos iure hereditario concernentes ipsis Nicolao et Iohanni Zekel vita eorum comite similiter pacifice possidendas cum omnibus ipsarum utilitatibus et obventionibus concederet et relinqueret, ita tamen, quod prefate totales possessiones eorundem Nicolai et Iohannis Zekel Sarpathak et Kerthwelkapu appellate apud annotatum Iohannem Erdély consequenterque dominam consortem ante dictam vita ipsorum comite remanerent, si vero eundem Iohannem Erdély ab hac luce migrare contigerit, extunc ipsa domina consors sua ei(s)dem possessio*) Kétszer írva.