Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
nibus Sarpathak et Kerthwelkapu eodem iure et modo, sicuti ipse Iohannes Erdély dominus et maritus suus uteretur, vita sua durante uti, frui et gaudere possit et valeat; post mortem autem et decessum ipsius Iohannis Erdély ac domine consortis sue ante dicte eedem possessiones Sarpathak et Kerthwelkapu in neminem alium, quam ipsos Nicolaum et íohannem Zekel devolvi possint et reduci heredesque et posteritates eorundem universos, et quod prescripte portiones possessionarie annotati Iohannis Erdély in prescriptis possessionibus Faragó, Néma et Rych habite ipsum íohannem Erdély, fratresque suos et proximos universos iure hereditario concernentes rursum ad fratres ipsius Iohannis Erdély heredesque et posteritates suos universos perpetuo iure devolvantur; econverso vero si memoratos Nicolaum et íohannem Zekel ab hac luce absque heredum solatio decedere contigerit, extunc omnia bona et possessiones, portionesque et quelibet iura eorundem Nicolai et Iohannis Zekel possessionaria ubivis et in quibuscunque comitatibus regni habite et existentia in antelatos íohannem Erdély dominamque consortem suam, et per consequens fratres et proximos suos ipsorumque heredes et posteritates universos pleno iure devolvantur in perpetuum et succedant; preterea, quod si que partium huiusmodi hanc ipsam compositionem firmiter inviolabiliterque observare noluerit, aut infringere vei quovis modo retractare attemptaverit, extunc pars ipsa in pena amissionis cause sue convincatur et convinci debeat eo facto. Ad que premissa et premissorum singula partes prescripte ultro se obligarunt coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in Palotha, in festő beati Bartholomei apostoli anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo primo. Egykorú másolata papíron, 6651. 1491. aug. 2< Teleki Oklevéltár. II. 12