Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1462. dec. 10. cassatis et viribus fore relictis eundem Benedictum et nobilem dominam consortem suam quitos et expeditos reddidisset et commisisset, imo prefatus Elws indulsit, annotatusque Benedictus persolvere assumsit, ipseque Stephanus expeditos reddit coram nobis, tali obiigaminis vinculo mediante, quod si prefatus Benedictus prescripta assumpta in toto vei in parte intra vei extra iudicium infringere attemptaret, extunc idem Benedictus Veres in totali premissa actione et acquisitione prelibati Stephani Erdeli in prescriptis literis suis specificata adversus eundem Stephanum Erdeli absque strepitu cuiuslibet iuditii, vigore dumtaxat presentium mediante convinceretur eo facto, pro quibus ipse videlicet Stephanus universas et quaslibet portiones possessionarias annotati Benedicti ubilibet habitas pro se occupandi, fructusque et utilitates eiusdem percipiendi et tandem conservandi, quousque de prescriptis suis dampnis sibi plenaria impenderetur satisfactio, liberam haberet facultatem contradictione prefati Benedicti in hac parte non obstante; si vero casu ipse Benedictus huiusmodi possessionarie occupationi contradiceret, extunc prefatus Benedictus perpetuitatem prescriptarum suarum portionum possessionariarum amittere deberet ac huiusmodi perpetuitas in iam dictum Stephanum Erdeli et eos successores solum vigore presentium mediante redundaretur et devolvi deberet, atque omnia premissa idem Benedictus spontanea sua voluntate obligavit coram nobis, harum nostrarum testimonio literarum mediante. Dátum in Megies, feria sexta proxima post festum Conceptionis beate Marié virginis anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo etc. Eredetije papíron, hátán pecsét nyomával, jelzet nélkül.